|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod voluntas hominis non
debeat semper conformari divinae voluntati in volito. Non enim
possumus velle quod ignoramus, bonum enim apprehensum est obiectum
voluntatis. Sed quid Deus velit, ignoramus in plurimis. Ergo non
potest humana voluntas divinae voluntati conformari in volito.
2. Praeterea, Deus vult damnare aliquem, quem praescit in mortali
peccato moriturum. Si ergo homo teneretur conformare voluntatem suam
divinae voluntati in volito, sequeretur quod homo teneretur velle suam
damnationem. Quod est inconveniens.
3. Praeterea, nullus tenetur velle aliquid quod est contra
pietatem. Sed si homo vellet illud quod Deus vult, hoc esset
quandoque contra pietatem, puta, cum Deus vult mori patrem alicuius,
si filius hoc idem vellet, contra pietatem esset. Ergo non tenetur
homo conformare voluntatem suam voluntati divinae in volito.
1. Sed contra est quia super illud Psalmi XXXII, rectos decet
collaudatio, dicit Glossa, rectum cor habet qui vult quod Deus
vult. Sed quilibet tenetur habere rectum cor. Ergo quilibet tenetur
velle quod Deus vult.
2. Praeterea, forma voluntatis est ex obiecto sicut et cuiuslibet
actus. Si ergo tenetur homo conformare voluntatem suam voluntati
divinae, sequitur quod teneatur conformare in volito.
3. Praeterea, repugnantia voluntatum consistit in hoc, quod homines
diversa volunt. Sed quicumque habet voluntatem repugnantem divinae
voluntati, habet malam voluntatem. Ergo quicumque non conformat
voluntatem suam voluntati divinae in volito, habet malam voluntatem.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, voluntas fertur
in suum obiectum secundum quod a ratione proponitur. Contingit autem
aliquid a ratione considerari diversimode, ita quod sub una ratione est
bonum, et secundum aliam rationem non bonum. Et ideo voluntas
alicuius, si velit illud esse, secundum quod habet rationem boni, est
bona, et voluntas alterius, si velit illud idem non esse, secundum
quod habet rationem mali, erit voluntas etiam bona. Sicut iudex habet
bonam voluntatem, dum vult occisionem latronis, quia iusta est,
voluntas autem alterius, puta uxoris vel filii, qui non vult occidi
ipsum, inquantum est secundum naturam mala occisio, est etiam bona.
Cum autem voluntas sequatur apprehensionem rationis vel intellectus,
secundum quod ratio boni apprehensi fuerit communior, secundum hoc et
voluntas fertur in bonum communius. Sicut patet in exemplo proposito,
nam iudex habet curam boni communis, quod est iustitia, et ideo vult
occisionem latronis, quae habet rationem boni secundum relationem ad
statum communem; uxor autem latronis considerare habet bonum privatum
familiae, et secundum hoc vult maritum latronem non occidi. Bonum
autem totius universi est id quod est apprehensum a Deo, qui est
universi factor et gubernator, unde quidquid vult, vult sub ratione
boni communis, quod est sua bonitas, quae est bonum totius universi.
Apprehensio autem creaturae, secundum suam naturam, est alicuius boni
particularis proportionati suae naturae. Contingit autem aliquid esse
bonum secundum rationem particularem, quod non est bonum secundum
rationem universalem, aut e converso, ut dictum est. Et ideo
contingit quod aliqua voluntas est bona volens aliquid secundum rationem
particularem consideratum, quod tamen Deus non vult secundum rationem
universalem, et e converso. Et inde est etiam quod possunt diversae
voluntates diversorum hominum circa opposita esse bonae, prout sub
diversis rationibus particularibus volunt hoc esse vel non esse. Non
est autem recta voluntas alicuius hominis volentis aliquod bonum
particulare, nisi referat illud in bonum commune sicut in finem, cum
etiam naturalis appetitus cuiuslibet partis ordinetur in bonum commune
totius. Ex fine autem sumitur quasi formalis ratio volendi illud quod
ad finem ordinatur. Unde ad hoc quod aliquis recta voluntate velit
aliquod particulare bonum, oportet quod illud particulare bonum sit
volitum materialiter, bonum autem commune divinum sit volitum
formaliter. Voluntas igitur humana tenetur conformari divinae
voluntati in volito formaliter, tenetur enim velle bonum divinum et
commune, sed non materialiter, ratione iam dicta. Sed tamen quantum
ad utrumque, aliquo modo voluntas humana conformatur voluntati
divinae. Quia secundum quod conformatur voluntati divinae in communi
ratione voliti, conformatur ei in fine ultimo. Secundum autem quod
non conformatur ei in volito materialiter, conformatur ei secundum
rationem causae efficientis, quia hanc propriam inclinationem
consequentem naturam, vel apprehensionem particularem huius rei, habet
res a Deo sicut a causa effectiva. Unde consuevit dici quod
conformatur, quantum ad hoc, voluntas hominis voluntati divinae, quia
vult hoc quod Deus vult eum velle. Est et alius modus conformitatis
secundum rationem causae formalis, ut scilicet homo velit aliquid ex
caritate, sicut Deus vult. Et ista etiam conformitas reducitur ad
conformitatem formalem quae attenditur ex ordine ad ultimum finem, quod
est proprium obiectum caritatis.
Ad primum ergo dicendum quod volitum divinum, secundum rationem
communem, quale sit, scire possumus. Scimus enim quod Deus quidquid
vult, vult sub ratione boni. Et ideo quicumque vult aliquid sub
quacumque ratione boni, habet voluntatem conformem voluntati divinae,
quantum ad rationem voliti. Sed in particulari nescimus quid Deus
velit. Et quantum ad hoc, non tenemur conformare voluntatem nostram
divinae voluntati. In statu tamen gloriae, omnes videbunt in singulis
quae volent, ordinem eorum ad id quod Deus circa hoc vult. Et ideo
non solum formaliter, sed materialiter in omnibus suam voluntatem Deo
conformabunt.
Ad secundum dicendum quod Deus non vult damnationem alicuius sub
ratione damnationis, nec mortem alicuius inquantum est mors, quia ipse
vult omnes homines salvos fieri, sed vult ista sub ratione iustitiae.
Unde sufficit circa talia quod homo velit iustitiam Dei, et ordinem
naturae servari.
Unde patet solutio ad tertium.
Ad primum vero quod in contrarium obiiciebatur, dicendum quod magis
vult quod Deus vult, qui conformat voluntatem suam voluntati divinae
quantum ad rationem voliti, quam qui conformat quantum ad ipsam rem
volitam, quia voluntas principalius fertur in finem, quam in id quod
est ad finem.
Ad secundum dicendum quod species et forma actus magis attenditur
secundum rationem obiecti, quam secundum id quod est materiale in
obiecto.
Ad tertium dicendum quod non est repugnantia voluntatum, quando aliqui
diversa volunt non secundum eandem rationem. Sed si sub una ratione
esset aliquid ab uno volitum, quod alius nollet, hoc induceret
repugnantiam voluntatum. Quod tamen non est in proposito.
|
|