|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non
dependeat ex obiecto. Voluntas enim non potest esse nisi boni, quia
malum est praeter voluntatem, ut Dionysius dicit, IV cap. de
Div. Nom. Si igitur bonitas voluntatis iudicaretur ex obiecto,
sequeretur quod omnis voluntas esset bona, et nulla esset mala.
2. Praeterea, bonum per prius invenitur in fine, unde bonitas
finis, inquantum huiusmodi, non dependet ab aliquo alio. Sed
secundum philosophum, in VI Ethic., bona actio est finis, licet
factio nunquam sit finis, ordinatur enim semper, sicut ad finem, ad
aliquid factum. Ergo bonitas actus voluntatis non dependet ex aliquo
obiecto.
3. Praeterea, unumquodque quale est, tale alterum facit. Sed
obiectum voluntatis est bonum bonitate naturae. Non ergo potest
praestare voluntati bonitatem moralem. Moralis ergo bonitas voluntatis
non dependet ex obiecto.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia
est secundum quam aliqui volunt iusta, et eadem ratione, virtus est
secundum quam aliqui volunt bona. Sed bona voluntas est quae est
secundum virtutem. Ergo bonitas voluntatis est ex hoc quod aliquis
vult bonum.
Respondeo dicendum quod bonum et malum sunt per se differentiae actus
voluntatis. Nam bonum et malum per se ad voluntatem pertinent; sicut
verum et falsum ad rationem, cuius actus per se distinguitur
differentia veri et falsi, prout dicimus opinionem esse veram vel
falsam. Unde voluntas bona et mala sunt actus differentes secundum
speciem. Differentia autem speciei in actibus est secundum obiecta,
ut dictum est. Et ideo bonum et malum in actibus voluntatis proprie
attenditur secundum obiecta.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas non semper est veri boni, sed
quandoque est apparentis boni, quod quidem habet aliquam rationem
boni, non tamen simpliciter convenientis ad appetendum. Et propter
hoc actus voluntatis non est bonus semper, sed aliquando malus.
Ad secundum dicendum quod, quamvis aliquis actus possit esse ultimus
finis hominis secundum aliquem modum, non tamen talis actus est actus
voluntatis, ut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod bonum per rationem repraesentatur voluntati ut
obiectum; et inquantum cadit sub ordine rationis, pertinet ad genus
moris, et causat bonitatem moralem in actu voluntatis. Ratio enim
principium est humanorum et moralium actuum, ut supra dictum est.
|
|