|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non
dependeat a ratione. Prius enim non dependet a posteriori. Sed bonum
per prius pertinet ad voluntatem quam ad rationem, ut ex supradictis
patet. Ergo bonum voluntatis non dependet a ratione.
2. Praeterea, philosophus dicit, in VI Ethic., quod bonitas
intellectus practici est verum conforme appetitui recto. Appetitus
autem rectus est voluntas bona. Ergo bonitas rationis practicae magis
dependet a bonitate voluntatis, quam e converso.
3. Praeterea, movens non dependet ab eo quod movetur, sed e
converso. Voluntas autem movet rationem et alias vires, ut supra
dictum est. Ergo bonitas voluntatis non dependet a ratione.
Sed contra est quod Hilarius dicit, in X de Trin., immoderata est
omnis susceptarum voluntatum pertinacia, ubi non rationi voluntas
subiicitur. Sed bonitas voluntatis consistit in hoc quod non sit
immoderata. Ergo bonitas voluntatis dependet ex hoc quod sit subiecta
rationi.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonitas voluntatis proprie
ex obiecto dependet. Obiectum autem voluntatis proponitur ei per
rationem. Nam bonum intellectum est obiectum voluntatis proportionatum
ei; bonum autem sensibile, vel imaginarium, non est proportionatum
voluntati, sed appetitui sensitivo, quia voluntas potest tendere in
bonum universale, quod ratio apprehendit; appetitus autem sensitivus
non tendit nisi in bonum particulare, quod apprehendit vis sensitiva.
Et ideo bonitas voluntatis dependet a ratione, eo modo quo dependet ab
obiecto.
Ad primum ergo dicendum quod bonum sub ratione boni, idest
appetibilis, per prius pertinet ad voluntatem quam ad rationem. Sed
tamen per prius pertinet ad rationem sub ratione veri, quam ad
voluntatem sub ratione appetibilis, quia appetitus voluntatis non
potest esse de bono, nisi prius a ratione apprehendatur.
Ad secundum dicendum quod philosophus ibi loquitur de intellectu
practico, secundum quod est consiliativus et ratiocinativus eorum quae
sunt ad finem, sic enim perficitur per prudentiam. In his autem quae
sunt ad finem, rectitudo rationis consistit in conformitate ad
appetitum finis debiti. Sed tamen et ipse appetitus finis debiti
praesupponit rectam apprehensionem de fine, quae est per rationem.
Ad tertium dicendum quod voluntas quodam modo movet rationem; et ratio
alio modo movet voluntatem, ex parte scilicet obiecti, ut supra dictum
est.
|
|