|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis
humanae non dependeat a lege aeterna. Unius enim una est regula et
mensura. Sed regula humanae voluntatis, ex qua eius bonitas
dependet, est ratio recta. Ergo non dependet bonitas voluntatis a
lege aeterna.
2. Praeterea, mensura est homogenea mensurato, ut dicitur X
Metaphys. Sed lex aeterna non est homogenea voluntati humanae. Ergo
lex aeterna non potest esse mensura voluntatis humanae, ut ab ea
bonitas eius dependeat.
3. Praeterea, mensura debet esse certissima. Sed lex aeterna est
nobis ignota. Ergo non potest esse nostrae voluntatis mensura, ut ab
ea bonitas voluntatis nostrae dependeat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XXII libro contra
Faustum, quod peccatum est factum, dictum vel concupitum aliquid
contra aeternam legem. Sed malitia voluntatis est radix peccati.
Ergo, cum malitia bonitati opponatur, bonitas voluntatis dependet a
lege aeterna.
Respondeo dicendum quod in omnibus causis ordinatis, effectus plus
dependet a causa prima quam a causa secunda, quia causa secunda non
agit nisi in virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula
voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuretur, habet ex lege
aeterna, quae est ratio divina. Unde in Psalmo IV, dicitur,
multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen
vultus tui, domine, quasi diceret, lumen rationis quod in nobis est,
intantum potest nobis ostendere bona, et nostram voluntatem regulare,
inquantum est lumen vultus tui, idest a vultu tuo derivatum. Unde
manifestum est quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a
lege aeterna, quam a ratione humana, et ubi deficit humana ratio,
oportet ad rationem aeternam recurrere.
Ad primum ergo dicendum quod unius rei non sunt plures mensurae
proximae, possunt tamen esse plures mensurae, quarum una sub alia
ordinetur.
Ad secundum dicendum quod mensura proxima est homogenea mensurato, non
autem mensura remota.
Ad tertium dicendum quod, licet lex aeterna sit nobis ignota secundum
quod est in mente divina; innotescit tamen nobis aliqualiter vel per
rationem naturalem, quae ab ea derivatur ut propria eius imago; vel
per aliqualem revelationem superadditam.
|
|