|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas discordans a
ratione errante, non sit mala. Ratio enim est regula voluntatis
humanae, inquantum derivatur a lege aeterna, ut dictum est. Sed
ratio errans non derivatur a lege aeterna. Ergo ratio errans non est
regula voluntatis humanae. Non est ergo voluntas mala, si discordat a
ratione errante.
2. Praeterea, secundum Augustinum, inferioris potestatis
praeceptum non obligat, si contrarietur praecepto potestatis
superioris, sicut si proconsul iubeat aliquid quod imperator prohibet.
Sed ratio errans quandoque proponit aliquid quod est contra praeceptum
superioris, scilicet Dei, cuius est summa potestas. Ergo dictamen
rationis errantis non obligat. Non est ergo voluntas mala, si
discordet a ratione errante.
3. Praeterea, omnis voluntas mala reducitur ad aliquam speciem
malitiae. Sed voluntas discordans a ratione errante, non potest
reduci ad aliquam speciem malitiae, puta, si ratio errans errat in
hoc, quod dicat esse fornicandum, voluntas eius qui fornicari non
vult, ad nullam malitiam reduci potest. Ergo voluntas discordans a
ratione errante, non est mala.
Sed contra, sicut in primo dictum est, conscientia nihil aliud est
quam applicatio scientiae ad aliquem actum. Scientia autem in ratione
est. Voluntas ergo discordans a ratione errante, est contra
conscientiam. Sed omnis talis voluntas est mala, dicitur enim Rom.
XIV, omne quod non est ex fide, peccatum est, idest omne quod est
contra conscientiam. Ergo voluntas discordans a ratione errante, est
mala.
Respondeo dicendum quod, cum conscientia sit quodammodo dictamen
rationis (est enim quaedam applicatio scientiae ad actum, ut in primo
dictum est), idem est quaerere utrum voluntas discordans a ratione
errante sit mala, quod quaerere utrum conscientia errans obliget.
Circa quod, aliqui distinxerunt tria genera actuum, quidam enim sunt
boni ex genere; quidam sunt indifferentes; quidam sunt mali ex
genere. Dicunt ergo quod, si ratio vel conscientia dicat aliquid esse
faciendum quod sit bonum ex suo genere, non est ibi error.
Similiter, si dicat aliquid non esse faciendum quod est malum ex suo
genere, eadem enim ratione praecipiuntur bona, qua prohibentur mala.
Sed si ratio vel conscientia dicat alicui quod illa quae sunt secundum
se mala, homo teneatur facere ex praecepto; vel quod illa quae sunt
secundum se bona, sint prohibita; erit ratio vel conscientia errans.
Et similiter si ratio vel conscientia dicat alicui quod id quod est
secundum se indifferens, ut levare festucam de terra, sit prohibitum
vel praeceptum, erit ratio vel conscientia errans. Dicunt ergo quod
ratio vel conscientia errans circa indifferentia, sive praecipiendo
sive prohibendo, obligat, ita quod voluntas discordans a tali ratione
errante, erit mala et peccatum. Sed ratio vel conscientia errans
praecipiendo ea quae sunt per se mala, vel prohibendo ea quae sunt per
se bona et necessaria ad salutem, non obligat, unde in talibus
voluntas discordans a ratione vel conscientia errante, non est mala.
Sed hoc irrationabiliter dicitur. In indifferentibus enim, voluntas
discordans a ratione vel conscientia errante, est mala aliquo modo
propter obiectum, a quo bonitas vel malitia voluntatis dependet, non
autem propter obiectum secundum sui naturam; sed secundum quod per
accidens a ratione apprehenditur ut malum ad faciendum vel ad vitandum.
Et quia obiectum voluntatis est id quod proponitur a ratione, ut
dictum est, ex quo aliquid proponitur a ratione ut malum, voluntas,
dum in illud fertur, accipit rationem mali. Hoc autem contingit non
solum in indifferentibus, sed etiam in per se bonis vel malis. Non
solum enim id quod est indifferens, potest accipere rationem boni vel
mali per accidens; sed etiam id quod est bonum, potest accipere
rationem mali, vel illud quod est malum, rationem boni, propter
apprehensionem rationis. Puta, abstinere a fornicatione bonum quoddam
est, tamen in hoc bonum non fertur voluntas, nisi secundum quod a
ratione proponitur. Si ergo proponatur ut malum a ratione errante,
feretur in hoc sub ratione mali. Unde voluntas erit mala, quia vult
malum, non quidem id quod est malum per se, sed id quod est malum per
accidens, propter apprehensionem rationis. Et similiter credere in
Christum est per se bonum, et necessarium ad salutem, sed voluntas
non fertur in hoc, nisi secundum quod a ratione proponitur. Unde si a
ratione proponatur ut malum, voluntas feretur in hoc ut malum, non
quia sit malum secundum se, sed quia est malum per accidens ex
apprehensione rationis. Et ideo philosophus dicit, in VII
Ethic., quod, per se loquendo, incontinens est qui non sequitur
rationem rectam, per accidens autem, qui non sequitur etiam rationem
falsam. Unde dicendum est simpliciter quod omnis voluntas discordans a
ratione, sive recta sive errante, semper est mala.
Ad primum ergo dicendum quod iudicium rationis errantis licet non
derivetur a Deo, tamen ratio errans iudicium suum proponit ut verum,
et per consequens ut a Deo derivatum, a quo est omnis veritas.
Ad secundum dicendum quod verbum Augustini habet locum, quando
cognoscitur quod inferior potestas praecipit aliquid contra praeceptum
superioris potestatis. Sed si aliquis crederet quod praeceptum
proconsulis esset praeceptum imperatoris, contemnendo praeceptum
proconsulis, contemneret praeceptum imperatoris. Et similiter si
aliquis homo cognosceret quod ratio humana dictaret aliquid contra
praeceptum Dei, non teneretur rationem sequi, sed tunc ratio non
totaliter esset errans. Sed quando ratio errans proponit aliquid ut
praeceptum Dei, tunc idem est contemnere dictamen rationis, et Dei
praeceptum.
Ad tertium dicendum quod ratio, quando apprehendit aliquid ut malum,
semper apprehendit illud sub aliqua ratione mali, puta quia
contrariatur divino praecepto, vel quia est scandalum, vel propter
aliquid huiusmodi. Et tunc ad talem speciem malitiae reducitur talis
mala voluntas.
|
|