|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas concordans
rationi erranti, sit bona. Sicut enim voluntas discordans a ratione
tendit in id quod ratio iudicat malum; ita voluntas concordans
rationi, tendit in id quod ratio iudicat bonum. Sed voluntas
discordans a ratione, etiam errante, est mala. Ergo voluntas
concordans rationi, etiam erranti, est bona.
2. Praeterea, voluntas concordans praecepto Dei et legi aeternae,
semper est bona. Sed lex aeterna et praeceptum Dei proponitur nobis
per apprehensionem rationis, etiam errantis. Ergo voluntas concordans
etiam rationi erranti, est bona.
3. Praeterea, voluntas discordans a ratione errante, est mala. Si
ergo voluntas concordans rationi erranti sit etiam mala, videtur quod
omnis voluntas habentis rationem errantem, sit mala. Et sic talis
homo erit perplexus, et ex necessitate peccabit, quod est
inconveniens. Ergo voluntas concordans rationi erranti, est bona.
Sed contra, voluntas occidentium apostolos erat mala. Sed tamen
concordabat rationi erranti ipsorum, secundum illud Ioan. XVI,
venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se
praestare Deo. Ergo voluntas concordans rationi erranti, potest esse
mala.
Respondeo dicendum quod, sicut praemissa quaestio eadem est cum
quaestione qua quaeritur utrum conscientia erronea liget; ita ista
quaestio eadem est cum illa qua quaeritur utrum conscientia erronea
excuset. Haec autem quaestio dependet ab eo quod supra de ignorantia
dictum est. Dictum est enim supra quod ignorantia quandoque causat
involuntarium, quandoque autem non. Et quia bonum et malum morale
consistit in actu inquantum est voluntarius, ut ex praemissis patet;
manifestum est quod illa ignorantia quae causat involuntarium, tollit
rationem boni et mali moralis; non autem illa quae involuntarium non
causat. Dictum est etiam supra quod ignorantia quae est aliquo modo
volita, sive directe sive indirecte, non causat involuntarium. Et
dico ignorantiam directe voluntariam, in quam actus voluntatis fertur,
indirecte autem, propter negligentiam, ex eo quod aliquis non vult
illud scire quod scire tenetur, ut supra dictum est. Si igitur ratio
vel conscientia erret errore voluntario, vel directe, vel propter
negligentiam, quia est error circa id quod quis scire tenetur; tunc
talis error rationis vel conscientiae non excusat quin voluntas
concordans rationi vel conscientiae sic erranti, sit mala. Si autem
sit error qui causet involuntarium, proveniens ex ignorantia alicuius
circumstantiae absque omni negligentia; tunc talis error rationis vel
conscientiae excusat, ut voluntas concordans rationi erranti non sit
mala. Puta, si ratio errans dicat quod homo teneatur ad uxorem
alterius accedere, voluntas concordans huic rationi erranti est mala,
eo quod error iste provenit ex ignorantia legis Dei, quam scire
tenetur. Si autem ratio erret in hoc, quod credat aliquam mulierem
submissam, esse suam uxorem, et, ea petente debitum, velit eam
cognoscere; excusatur voluntas eius, ut non sit mala, quia error iste
ex ignorantia circumstantiae provenit, quae excusat, et involuntarium
causat.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Dionysius dicit in IV cap. de
Div. Nom., bonum causatur ex integra causa, malum autem ex
singularibus defectibus. Et ideo ad hoc quod dicatur malum id in quod
fertur voluntas, sufficit sive quod secundum suam naturam sit malum,
sive quod apprehendatur ut malum. Sed ad hoc quod sit bonum,
requiritur quod utroque modo sit bonum.
Ad secundum dicendum quod lex aeterna errare non potest, sed ratio
humana potest errare. Et ideo voluntas concordans rationi humanae non
semper est recta, nec semper est concordans legis aeternae.
Ad tertium dicendum quod, sicut in syllogisticis, uno inconvenienti
dato, necesse est alia sequi; ita in moralibus, uno inconvenienti
posito, ex necessitate alia sequuntur. Sicut, supposito quod aliquis
quaerat inanem gloriam, sive propter inanem gloriam faciat quod facere
tenetur, sive dimittat, peccabit. Nec tamen est perplexus, quia
potest intentionem malam dimittere. Et similiter, supposito errore
rationis vel conscientiae qui procedit ex ignorantia non excusante,
necesse est quod sequatur malum in voluntate. Nec tamen est homo
perplexus, quia potest ab errore recedere, cum ignorantia sit
vincibilis et voluntaria.
|
|