|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod bonitas voluntatis non
dependeat ex intentione finis. Dictum est enim supra quod bonitas
voluntatis dependet ex solo obiecto. Sed in his quae sunt ad finem,
aliud est obiectum voluntatis, et aliud finis intentus. Ergo in
talibus bonitas voluntatis non dependet ab intentione finis.
2. Praeterea, velle servare mandatum Dei, pertinet ad voluntatem
bonam. Sed hoc potest referri ad malum finem, scilicet ad finem
inanis gloriae, vel cupiditatis, dum aliquis vult obedire Deo propter
temporalia consequenda. Ergo bonitas voluntatis non dependet ab
intentione finis.
3. Praeterea, bonum et malum, sicut diversificant voluntatem, ita
diversificant finem. Sed malitia voluntatis non dependet a malitia
finis intenti, qui enim vult furari ut det eleemosynam, voluntatem
malam habet, licet intendat finem bonum. Ergo etiam bonitas
voluntatis non dependet a bonitate finis intenti.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX Confess., quod intentio
remuneratur a Deo. Sed ex eo aliquid remuneratur a Deo, quia est
bonum. Ergo bonitas voluntatis ex intentione finis dependet.
Respondeo dicendum quod intentio dupliciter se potest habere ad
voluntatem, uno modo, ut praecedens; alio modo, ut concomitans.
Praecedit quidem causaliter intentio voluntatem, quando aliquid
volumus propter intentionem alicuius finis. Et tunc ordo ad finem
consideratur ut ratio quaedam bonitatis ipsius voliti, puta cum aliquis
vult ieiunare propter Deum, habet enim ieiunium rationem boni ex hoc
ipso quod fit propter Deum. Unde, cum bonitas voluntatis dependeat a
bonitate voliti, ut supra dictum est, necesse est quod dependeat ex
intentione finis. Consequitur autem intentio voluntatem, quando
accedit voluntati praeexistenti, puta si aliquis velit aliquid facere,
et postea referat illud in Deum. Et tunc primae voluntatis bonitas
non dependet ex intentione sequenti, nisi quatenus reiteratur actus
voluntatis cum sequenti intentione.
Ad primum ergo dicendum quod, quando intentio est causa volendi, ordo
ad finem accipitur ut quaedam ratio bonitatis in obiecto, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod voluntas non potest dici bona, si sit
intentio mala causa volendi. Qui enim vult dare eleemosynam propter
inanem gloriam consequendam, vult id quod de se est bonum, sub ratione
mali, et ideo, prout est volitum ab ipso, est malum. Unde voluntas
eius est mala. Sed si intentio sit consequens, tunc voluntas potuit
esse bona, et per intentionem sequentem non depravatur ille actus
voluntatis qui praecessit, sed actus voluntatis qui iteratur.
Ad tertium dicendum quod, sicut iam dictum est, malum contingit ex
singularibus defectibus, bonum vero ex tota et integra causa. Unde
sive voluntas sit eius quod est secundum se malum, etiam sub ratione
boni; sive sit boni sub ratione mali; semper voluntas erit mala. Sed
ad hoc quod sit voluntas bona, requiritur quod sit boni sub ratione
boni; idest quod velit bonum, et propter bonum.
|
|