|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod quantitas bonitatis in
voluntate, dependeat ex quantitate bonitatis in intentione. Quia
super illud Matth. XII, bonus homo de thesauro bono cordis sui
profert bona, dicit Glossa, tantum boni quis facit, quantum
intendit. Sed intentio non solum dat bonitatem actui exteriori, sed
etiam voluntati, ut dictum est. Ergo tantum aliquis habet bonam
voluntatem, quantum intendit.
2. Praeterea, augmentata causa, augmentatur effectus. Sed
intentionis bonitas est causa bonae voluntatis. Ergo quantum quis
intendit de bono, tantum voluntas est bona.
3. Praeterea, in malis quantum aliquis intendit, tantum peccat, si
enim aliquis proiiciens lapidem, intenderet facere homicidium, reus
esset homicidii. Ergo, pari ratione, in bonis tantum est bona
voluntas, quantum aliquis bonum intendit.
Sed contra, potest esse intentio bona, et voluntas mala. Ergo,
pari ratione, potest esse intentio magis bona, et voluntas minus
bona.
Respondeo dicendum quod circa actum et intentionem finis, duplex
quantitas potest considerari, una ex parte obiecti, quia vult maius
bonum, vel agit; alia ex intensione actus, quia intense vult vel
agit, quod est maius ex parte agentis. Si igitur loquamur de
quantitate utriusque quantum ad obiectum, manifestum est quod quantitas
actus non sequitur quantitatem intentionis. Quod quidem ex parte actus
exterioris, contingere potest dupliciter. Uno modo, quia obiectum
quod ordinatur ad finem intentum, non est proportionatum fini illi,
sicut si quis daret decem libras, non posset consequi suam
intentionem, si intenderet emere rem valentem centum libras. Alio
modo, propter impedimenta quae supervenire possunt circa exteriorem
actum, quae non est in potestate nostra removere, puta, aliquis
intendit ire usque Romam, et occurrunt ei impedimenta, quod non
potest hoc facere. Sed ex parte interioris actus voluntatis, non est
nisi uno modo, quia interiores actus voluntatis sunt in potestate
nostra, non autem exteriores actus. Sed voluntas potest velle aliquod
obiectum non proportionatum fini intento, et sic voluntas quae fertur
in illud obiectum absolute consideratum, non est tantum bona, quantum
est intentio. Sed quia etiam ipsa intentio quodammodo pertinet ad
actum voluntatis, inquantum scilicet est ratio eius; propter hoc
redundat quantitas bonae intentionis in voluntatem, inquantum scilicet
voluntas vult aliquod bonum magnum ut finem, licet illud per quod vult
consequi tantum bonum, non sit dignum illo bono. Si vero consideretur
quantitas intentionis et actus secundum intensionem utriusque, sic
intensio intentionis redundat in actum interiorem et exteriorem
voluntatis, quia ipsa intentio quodammodo se habet formaliter ad
utrumque, ut ex supra dictis patet. Licet materialiter, intentione
existente intensa, possit esse actus interior vel exterior non ita
intensus, materialiter loquendo, puta cum aliquis non ita intense vult
medicinam sumere, sicut vult sanitatem. Tamen hoc ipsum quod est
intense intendere sanitatem, redundat formaliter in hoc quod est
intense velle medicinam. Sed tamen hoc est considerandum, quod
intensio actus interioris vel exterioris potest referri ad intentionem
ut obiectum, puta cum aliquis intendit intense velle, vel aliquid
intense operari. Et tamen non propter hoc intense vult vel operatur,
quia quantitatem boni intenti non sequitur bonitas actus interioris vel
exterioris, ut dictum est. Et inde est quod non quantum aliquis
intendit mereri, meretur, quia quantitas meriti consistit in
intensione actus, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod Glossa illa loquitur quantum ad
reputationem Dei, qui praecipue considerat intentionem finis. Unde
alia Glossa dicit ibidem quod thesaurus cordis intentio est, ex qua
Deus iudicat opera. Bonitas enim intentionis, ut dictum est,
redundat quodammodo in bonitatem voluntatis, quae facit etiam
exteriorem actum meritorium apud Deum.
Ad secundum dicendum quod bonitas intentionis non est tota causa bonae
voluntatis. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod sola malitia intentionis sufficit ad malitiam
voluntatis, et ideo etiam quantum mala est intentio, tantum mala est
voluntas. Sed non est eadem ratio de bonitate, ut dictum est.
|
|