|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in
divitiis consistat. Cum enim beatitudo sit ultimus finis hominis, in
eo consistit quod maxime in hominis affectu dominatur. Huiusmodi autem
sunt divitiae, dicitur enim Eccle. X, pecuniae obediunt omnia.
Ergo in divitiis beatitudo hominis consistit.
2. Praeterea, secundum Boetium, in III de Consol., beatitudo
est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Sed in pecuniis
omnia possideri videntur, quia, ut philosophus dicit in V Ethic.,
ad hoc nummus est inventus, ut sit quasi fideiussor habendi pro eo
quodcumque homo voluerit. Ergo in divitiis beatitudo consistit.
3. Praeterea, desiderium summi boni, cum nunquam deficiat, videtur
esse infinitum. Sed hoc maxime in divitiis invenitur, quia avarus non
implebitur pecunia, ut dicitur Eccle. V. Ergo in divitiis
beatitudo consistit.
Sed contra, bonum hominis in retinendo beatitudinem magis consistit
quam in emittendo ipsam. Sed sicut Boetius in II de Consol.
dicit, divitiae effundendo, magis quam coacervando, melius nitent,
siquidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Ergo in
divitiis beatitudo non consistit.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in
divitiis consistere. Sunt enim duplices divitiae, ut philosophus
dicit in I Polit., scilicet naturales, et artificiales. Naturales
quidem divitiae sunt, quibus homini subvenitur ad defectus naturales
tollendos, sicut cibus, potus, vestimenta, vehicula et habitacula,
et alia huiusmodi. Divitiae autem artificiales sunt, quibus secundum
se natura non iuvatur, ut denarii; sed ars humana eos adinvenit
propter facilitatem commutationis, ut sint quasi mensura quaedam rerum
venalium. Manifestum est autem quod in divitiis naturalibus beatitudo
hominis esse non potest. Quaeruntur enim huiusmodi divitiae propter
aliud, scilicet ad sustentandam naturam hominis, et ideo non possunt
esse ultimus finis hominis, sed magis ordinantur ad hominem sicut ad
finem. Unde in ordine naturae omnia huiusmodi sunt infra hominem, et
propter hominem facta; secundum illud Psalmi VIII, omnia
subiecisti sub pedibus eius. Divitiae autem artificiales non
quaeruntur nisi propter naturales, non enim quaererentur, nisi quia
per eas emuntur res ad usum vitae necessariae. Unde multo minus habent
rationem ultimi finis. Impossibile est igitur beatitudinem, quae est
ultimus finis hominis, in divitiis esse.
Ad primum ergo dicendum quod omnia corporalia obediunt pecuniae,
quantum ad multitudinem stultorum, qui sola corporalia bona
cognoscunt, quae pecunia acquiri possunt. Iudicium autem de bonis
humanis non debet sumi a stultis, sed a sapientibus, sicut et iudicium
de saporibus ab his qui habent gustum bene dispositum.
Ad secundum dicendum quod pecunia possunt haberi omnia venalia, non
autem spiritualia, quae vendi non possunt. Unde dicitur Proverb.
XVII, quid prodest stulto divitias habere, cum sapientiam emere
non possit?
Ad tertium dicendum quod appetitus naturalium divitiarum non est
infinitus, quia secundum certam mensuram naturae sufficiunt. Sed
appetitus divitiarum artificialium est infinitus, quia deservit
concupiscentiae inordinatae, quae non modificatur, ut patet per
philosophum in I Polit. Aliter tamen est infinitum desiderium
divitiarum, et desiderium summi boni. Nam summum bonum quanto
perfectius possidetur, tanto ipsummet magis amatur, et alia
contemnuntur, quia quanto magis habetur, magis cognoscitur. Et ideo
dicitur Eccli. XXIV, qui edunt me, adhuc esurient. Sed in
appetitu divitiarum, et quorumcumque temporalium bonorum, est e
converso, nam quando iam habentur, ipsa contemnuntur, et alia
appetuntur; secundum quod significatur Ioan. IV, cum dominus
dicit, qui bibit ex hac aqua, per quam temporalia significantur,
sitiet iterum. Et hoc ideo, quia eorum insufficientia magis
cognoscitur cum habentur. Et ideo hoc ipsum ostendit eorum
imperfectionem, et quod in eis summum bonum non consistit.
|
|