|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in
honoribus consistat. Beatitudo enim, sive felicitas, est praemium
virtutis, ut philosophus dicit in I Ethic. Sed honor maxime videtur
esse id quod est virtutis praemium, ut philosophus dicit in IV
Ethic. Ergo in honore maxime consistit beatitudo.
2. Praeterea, illud quod convenit Deo et excellentissimis, maxime
videtur esse beatitudo, quae est bonum perfectum. Sed huiusmodi est
honor, ut philosophus dicit in IV Ethic. Et etiam I Tim. I,
dicit apostolus, soli Deo honor et gloria. Ergo in honore consistit
beatitudo.
3. Praeterea, illud quod est maxime desideratum ab hominibus, est
beatitudo. Sed nihil videtur esse magis desiderabile ab hominibus quam
honor, quia homines patiuntur iacturam in omnibus aliis rebus ne
patiantur aliquod detrimentum sui honoris. Ergo in honore beatitudo
consistit.
Sed contra, beatitudo est in beato. Honor autem non est in eo qui
honoratur, sed magis in honorante, qui reverentiam exhibet honorato,
ut philosophus dicit in I Ethic. Ergo in honore beatitudo non
consistit.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem consistere in
honore. Honor enim exhibetur alicui propter aliquam eius
excellentiam; et ita est signum et testimonium quoddam illius
excellentiae quae est in honorato. Excellentia autem hominis maxime
attenditur secundum beatitudinem, quae est hominis bonum perfectum; et
secundum partes eius, idest secundum illa bona quibus aliquid
beatitudinis participatur. Et ideo honor potest quidem consequi
beatitudinem, sed principaliter in eo beatitudo consistere non potest.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut philosophus ibidem dicit, honor
non est praemium virtutis propter quod virtuosi operantur, sed
accipiunt honorem ab hominibus loco praemii, quasi a non habentibus
aliquid maius ad dandum. Verum autem praemium virtutis est ipsa
beatitudo, propter quam virtuosi operantur. Si autem propter honorem
operarentur, iam non esset virtus, sed magis ambitio.
Ad secundum dicendum quod honor debetur Deo et excellentissimis, in
signum vel testimonium excellentiae praeexistentis, non quod ipse honor
faciat eos excellentes.
Ad tertium dicendum quod ex naturali desiderio beatitudinis, quam
consequitur honor, ut dictum est, contingit quod homines maxime
honorem desiderant. Unde quaerunt homines maxime honorari a
sapientibus, quorum iudicio credunt se esse excellentes vel felices.
|
|