|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis
consistat in gloria. In eo enim videtur beatitudo consistere, quod
redditur sanctis pro tribulationibus quas in mundo patiuntur.
Huiusmodi autem est gloria, dicit enim apostolus, Rom. VIII,
non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae
revelabitur in nobis. Ergo beatitudo consistit in gloria.
2. Praeterea, bonum est diffusivum sui, ut patet per Dionysium,
IV cap. de Div. Nom. Sed per gloriam bonum hominis maxime
diffunditur in notitiam aliorum, quia gloria, ut Ambrosius dicit,
nihil aliud est quam clara cum laude notitia. Ergo beatitudo hominis
consistit in gloria.
3. Praeterea, beatitudo est stabilissimum bonorum. Hoc autem
videtur esse fama vel gloria, quia per hanc quodammodo homines
aeternitatem sortiuntur. Unde Boetius dicit, in libro de Consol.,
vos immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis
cogitatis. Ergo beatitudo hominis consistit in fama seu gloria.
Sed contra, beatitudo est verum hominis bonum. Sed famam seu gloriam
contingit esse falsam, ut enim dicit Boetius, in libro III de
Consol., plures magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus
abstulerunt. Quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso
praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Non ergo
beatitudo hominis consistit in fama seu gloria.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in fama
seu gloria humana consistere. Nam gloria nihil aliud est quam clara
notitia cum laude, ut Ambrosius dicit. Res autem cognita aliter
comparatur ad cognitionem humanam, et aliter ad cognitionem divinam,
humana enim cognitio a rebus cognitis causatur, sed divina cognitio est
causa rerum cognitarum. Unde perfectio humani boni, quae beatitudo
dicitur, non potest causari a notitia humana, sed magis notitia humana
de beatitudine alicuius procedit et quodammodo causatur ab ipsa humana
beatitudine, vel inchoata vel perfecta. Et ideo in fama vel in gloria
non potest consistere hominis beatitudo. Sed bonum hominis dependet,
sicut ex causa, ex cognitione Dei. Et ideo ex gloria quae est apud
Deum, dependet beatitudo hominis sicut ex causa sua, secundum illud
Psalmi XC, eripiam eum, et glorificabo eum, longitudine dierum
replebo eum, et ostendam illi salutare meum. Est etiam aliud
considerandum, quod humana notitia saepe fallitur, et praecipue in
singularibus contingentibus, cuiusmodi sunt actus humani. Et ideo
frequenter humana gloria fallax est. Sed quia Deus falli non potest,
eius gloria semper vera est. Propter quod dicitur, II ad Cor.
X, ille probatus est, quem Deus commendat.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus non loquitur ibi de gloria quae
est ab hominibus, sed de gloria quae est a Deo coram Angelis eius.
Unde dicitur Marc. VIII, filius hominis confitebitur eum in
gloria patris sui, coram Angelis eius.
Ad secundum dicendum quod bonum alicuius hominis quod per famam vel
gloriam est in cognitione multorum, si cognitio quidem vera sit,
oportet quod derivetur a bono existente in ipso homine, et sic
praesupponit beatitudinem perfectam vel inchoatam. Si autem cognitio
falsa sit, non concordat rei, et sic bonum non invenitur in eo cuius
fama celebris habetur. Unde patet quod fama nullo modo potest facere
hominem beatum.
Ad tertium dicendum quod fama non habet stabilitatem, immo falso
rumore de facili perditur. Et si stabilis aliquando perseveret, hoc
est per accidens. Sed beatitudo habet per se stabilitatem, et
semper.
|
|