|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in
potestate. Omnia enim appetunt assimilari Deo, tanquam ultimo fini
et primo principio. Sed homines qui in potestatibus sunt, propter
similitudinem potestatis, maxime videntur esse Deo conformes, unde et
in Scriptura dii vocantur, ut patet Exod. XXII, diis non
detrahes. Ergo in potestate beatitudo consistit.
2. Praeterea, beatitudo est bonum perfectum. Sed perfectissimum
est quod homo etiam alios regere possit, quod convenit his qui in
potestatibus sunt constituti. Ergo beatitudo consistit in potestate.
3. Praeterea, beatitudo, cum sit maxime appetibilis, opponitur ei
quod maxime est fugiendum. Sed homines maxime fugiunt servitutem, cui
contraponitur potestas. Ergo in potestate beatitudo consistit.
Sed contra, beatitudo est perfectum bonum. Sed potestas est maxime
imperfecta. Ut enim dicit Boetius, III de Consol., potestas
humana sollicitudinum morsus expellere, formidinum aculeos vitare
nequit. Et postea, potentem censes cui satellites latus ambiunt qui
quos terret, ipse plus metuit? Non igitur beatitudo consistit in
potestate.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem in potestate
consistere, propter duo. Primo quidem, quia potestas habet rationem
principii, ut patet in V Metaphys. Beatitudo autem habet rationem
ultimi finis. Secundo, quia potestas se habet ad bonum et ad malum.
Beatitudo autem est proprium et perfectum hominis bonum. Unde magis
posset consistere beatitudo aliqua in bono usu potestatis, qui est per
virtutem, quam in ipsa potestate. Possunt autem quatuor generales
rationes induci ad ostendendum quod in nullo praemissorum exteriorum
bonorum beatitudo consistat. Quarum prima est quia, cum beatitudo sit
summum hominis bonum, non compatitur secum aliquod malum. Omnia autem
praedicta possunt inveniri et in bonis et in malis. Secunda ratio est
quia, cum de ratione beatitudinis sit quod sit per se sufficiens, ut
patet in I Ethic., necesse est quod, beatitudine adepta, nullum
bonum homini necessarium desit. Adeptis autem singulis praemissorum,
possunt adhuc multa bona homini necessaria deesse, puta sapientia,
sanitas corporis, et huiusmodi. Tertia, quia, cum beatitudo sit
bonum perfectum, ex beatitudine non potest aliquod malum alicui
provenire. Quod non convenit praemissis, dicitur enim Eccle. V,
quod divitiae interdum conservantur in malum domini sui; et simile
patet in aliis tribus. Quarta ratio est quia ad beatitudinem homo
ordinatur per principia interiora, cum ad ipsam naturaliter ordinetur.
Praemissa autem quatuor bona magis sunt a causis exterioribus, et ut
plurimum a fortuna, unde et bona fortunae dicuntur. Unde patet quod
in praemissis nullo modo beatitudo consistit.
Ad primum ergo dicendum quod divina potestas est sua bonitas, unde uti
sua potestate non potest nisi bene. Sed hoc in hominibus non
invenitur. Unde non sufficit ad beatitudinem hominis quod assimiletur
Deo quantum ad potestatem, nisi etiam assimiletur ei quantum ad
bonitatem.
Ad secundum dicendum quod, sicut optimum est quod aliquis utatur bene
potestate in regimine multorum, ita pessimum est si male utatur. Et
ita potestas se habet et ad bonum et ad malum.
Ad tertium dicendum quod servitus est impedimentum boni usus
potestatis, et ideo naturaliter homines eam fugiunt, et non quasi in
potestate hominis sit summum bonum.
|
|