|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis
consistat in bonis corporis. Dicitur enim Eccli. XXX, non est
census supra censum salutis corporis. Sed in eo quod est optimum,
consistit beatitudo. Ergo consistit in corporis salute.
2. Praeterea, Dionysius dicit, V cap. de Div. Nom., quod
esse est melius quam vivere, et vivere melius quam alia quae
consequuntur. Sed ad esse et vivere hominis requiritur salus
corporis. Cum ergo beatitudo sit summum bonum hominis, videtur quod
salus corporis maxime pertineat ad beatitudinem.
3. Praeterea, quanto aliquid est communius, tanto ab altiori
principio dependet quia quanto causa est superior, tanto eius virtus ad
plura se extendit. Sed sicut causalitas causae efficientis
consideratur secundum influentiam, ita causalitas finis attenditur
secundum appetitum. Ergo sicut prima causa efficiens est quae in omnia
influit, ita ultimus finis est quod ab omnibus desideratur. Sed ipsum
esse est quod maxime desideratur ab omnibus. Ergo in his quae
pertinent ad esse hominis, sicut est salus corporis, maxime consistit
eius beatitudo.
Sed contra, secundum beatitudinem homo excellit omnia alia animalia.
Sed secundum bona corporis, a multis animalibus superatur, sicut ab
elephante in diuturnitate vitae, a leone in fortitudine, a cervo in
cursu. Ergo beatitudo hominis non consistit in bonis corporis.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis in bonis
corporis consistere, propter duo. Primo quidem, quia impossibile est
quod illius rei quae ordinatur ad aliud sicut ad finem, ultimus finis
sit eiusdem conservatio in esse. Unde gubernator non intendit, sicut
ultimum finem, conservationem navis sibi commissae; eo quod navis ad
aliud ordinatur sicut ad finem, scilicet ad navigandum. Sicut autem
navis committitur gubernatori ad dirigendum, ita homo est suae
voluntati et rationi commissus; secundum illud quod dicitur Eccli.
XV, Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu
consilii sui. Manifestum est autem quod homo ordinatur ad aliquid
sicut ad finem, non enim homo est summum bonum. Unde impossibile est
quod ultimus finis rationis et voluntatis humanae sit conservatio humani
esse. Secundo quia, dato quod finis rationis et voluntatis humanae
esset conservatio humani esse, non tamen posset dici quod finis hominis
esset aliquod corporis bonum. Esse enim hominis consistit in anima et
corpore, et quamvis esse corporis dependeat ab anima, esse tamen
humanae animae non dependet a corpore, ut supra ostensum est; ipsumque
corpus est propter animam, sicut materia propter formam, et
instrumenta propter motorem, ut per ea suas actiones exerceat. Unde
omnia bona corporis ordinantur ad bona animae, sicut ad finem. Unde
impossibile est quod in bonis corporis beatitudo consistat, quae est
ultimus hominis finis.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut corpus ordinatur ad animam sicut
ad finem, ita bona exteriora ad ipsum corpus. Et ideo rationabiliter
bonum corporis praefertur bonis exterioribus, quae per censum
significantur, sicut et bonum animae praefertur omnibus bonis
corporis.
Ad secundum dicendum quod esse simpliciter acceptum, secundum quod
includit in se omnem perfectionem essendi, praeeminet vitae et omnibus
subsequentibus, sic enim ipsum esse praehabet in se omnia
subsequentia. Et hoc modo Dionysius loquitur. Sed si consideretur
ipsum esse prout participatur in hac re vel in illa, quae non capiunt
totam perfectionem essendi, sed habent esse imperfectum, sicut est
esse cuiuslibet creaturae; sic manifestum est quod ipsum esse cum
perfectione superaddita est eminentius. Unde et Dionysius ibidem
dicit quod viventia sunt meliora existentibus, et intelligentia
viventibus.
Ad tertium dicendum quod, quia finis respondet principio, ex illa
ratione probatur quod ultimus finis est primum principium essendi, in
quo est omnis essendi perfectio, cuius similitudinem appetunt,
secundum suam proportionem, quaedam quidem secundum esse tantum,
quaedam secundum esse vivens, quaedam secundum esse vivens et
intelligens et beatum. Et hoc paucorum est.
|
|