|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis in
voluptate consistat. Beatitudo enim, cum sit ultimus finis, non
appetitur propter aliud, sed alia propter ipsam. Sed hoc maxime
convenit delectationi, ridiculum est enim ab aliquo quaerere propter
quid velit delectari, ut dicitur in X Ethic. Ergo beatitudo maxime
in voluptate et delectatione consistit.
2. Praeterea, causa prima vehementius imprimit quam secunda, ut
dicitur in libro de causis. Influentia autem finis attenditur secundum
eius appetitum. Illud ergo videtur habere rationem finis ultimi, quod
maxime movet appetitum. Hoc autem est voluptas, cuius signum est quod
delectatio intantum absorbet hominis voluntatem et rationem, quod alia
bona contemnere facit. Ergo videtur quod ultimus finis hominis, qui
est beatitudo, maxime in voluptate consistat.
3. Praeterea, cum appetitus sit boni, illud quod omnia appetunt,
videtur esse optimum. Sed delectationem omnia appetunt, et sapientes
et insipientes, et etiam ratione carentia. Ergo delectatio est
optimum. Consistit ergo in voluptate beatitudo, quae est summum
bonum.
Sed contra est quod Boetius dicit, in III de Consol., tristes
exitus esse voluptatum, quisquis reminisci libidinum suarum volet,
intelliget. Quae si beatos efficere possent, nihil causae est quin
pecudes quoque beatae esse dicantur.
Respondeo dicendum quod, quia delectationes corporales pluribus notae
sunt, assumpserunt sibi nomen voluptatum, ut dicitur VII Ethic.,
cum tamen sint aliae delectationes potiores. In quibus tamen beatitudo
principaliter non consistit. Quia in unaquaque re aliud est quod
pertinet ad essentiam eius, aliud est proprium accidens ipsius, sicut
in homine aliud est quod est animal rationale mortale, aliud quod est
risibile. Est igitur considerandum quod omnis delectatio est quoddam
proprium accidens quod consequitur beatitudinem, vel aliquam
beatitudinis partem, ex hoc enim aliquis delectatur quod habet bonum
aliquod sibi conveniens, vel in re, vel in spe, vel saltem in
memoria. Bonum autem conveniens, si quidem sit perfectum, est ipsa
hominis beatitudo si autem sit imperfectum est quaedam beatitudinis
participatio, vel propinqua, vel remota, vel saltem apparens. Unde
manifestum est quod nec ipsa delectatio quae consequitur bonum
perfectum, est ipsa essentia beatitudinis; sed quoddam consequens ad
ipsam sicut per se accidens. Voluptas autem corporalis non potest
etiam modo praedicto sequi bonum perfectum. Nam sequitur bonum quod
apprehendit sensus, qui est virtus animae corpore utens. Bonum autem
quod pertinet ad corpus, quod apprehenditur secundum sensum, non
potest esse perfectum hominis bonum. Cum enim anima rationalis excedat
proportionem materiae corporalis, pars animae quae est ab organo
corporeo absoluta, quandam habet infinitatem respectu ipsius corporis
et partium animae corpori concretarum, sicut immaterialia sunt
quodammodo infinita respectu materialium, eo quod forma per materiam
quodammodo contrahitur et finitur, unde forma a materia absoluta est
quodammodo infinita. Et ideo sensus, qui est vis corporalis,
cognoscit singulare, quod est determinatum per materiam, intellectus
vero, qui est vis a materia absoluta, cognoscit universale, quod est
abstractum a materia, et continet sub se infinita singularia. Unde
patet quod bonum conveniens corpori, quod per apprehensionem sensus
delectationem corporalem causat, non est perfectum bonum hominis, sed
est minimum quiddam in comparatione ad bonum animae. Unde Sap.
VII, dicitur quod omne aurum, in comparatione sapientiae, arena
est exigua. Sic igitur neque voluptas corporalis est ipsa beatitudo,
nec est per se accidens beatitudinis.
Ad primum ergo dicendum quod eiusdem rationis est quod appetatur
bonum, et quod appetatur delectatio, quae nihil est aliud quam
quietatio appetitus in bono, sicut ex eadem virtute naturae est quod
grave feratur deorsum, et quod ibi quiescat. Unde sicut bonum propter
seipsum appetitur, ita et delectatio propter se, et non propter aliud
appetitur, si ly propter dicat causam finalem. Si vero dicat causam
formalem, vel potius motivam, sic delectatio est appetibilis propter
aliud, idest propter bonum, quod est delectationis obiectum, et per
consequens est principium eius, et dat ei formam, ex hoc enim
delectatio habet quod appetatur, quia est quies in bono desiderato.
Ad secundum dicendum quod vehemens appetitus delectationis sensibilis
contingit ex hoc quod operationes sensuum, quia sunt principia nostrae
cognitionis, sunt magis perceptibiles. Unde etiam a pluribus
delectationes sensibiles appetuntur.
Ad tertium dicendum quod eo modo omnes appetunt delectationem, sicut
et appetunt bonum, et tamen delectationem appetunt ratione boni, et
non e converso, ut dictum est. Unde non sequitur quod delectatio sit
maximum et per se bonum, sed quod unaquaeque delectatio consequatur
aliquod bonum, et quod aliqua delectatio consequatur id quod est per se
et maximum bonum.
|
|