|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod beatitudo consistat in
aliquo bono animae. Beatitudo enim est quoddam hominis bonum. Hoc
autem per tria dividitur, quae sunt bona exteriora, bona corporis, et
bona animae. Sed beatitudo non consistit in bonis exterioribus, neque
in bonis corporis, sicut supra ostensum est. Ergo consistit in bonis
animae.
2. Praeterea, illud cui appetimus aliquod bonum, magis amamus quam
bonum quod ei appetimus, sicut magis amamus amicum cui appetimus
pecuniam, quam pecuniam. Sed unusquisque quodcumque bonum sibi
appetit. Ergo seipsum amat magis quam omnia alia bona. Sed beatitudo
est quod maxime amatur, quod patet ex hoc quod propter ipsam omnia alia
amantur et desiderantur. Ergo beatitudo consistit in aliquo bono
ipsius hominis. Sed non in bonis corporis. Ergo in bonis animae.
3. Praeterea, perfectio est aliquid eius quod perficitur. Sed
beatitudo est quaedam perfectio hominis. Ergo beatitudo est aliquid
hominis. Sed non est aliquid corporis, ut ostensum est. Ergo
beatitudo est aliquid animae. Et ita consistit in bonis animae.
Sed contra, sicut Augustinus dicit in libro de Doctr. Christ.,
id in quo constituitur beata vita, propter se diligendum est. Sed
homo non est propter seipsum diligendus, sed quidquid est in homine,
est diligendum propter Deum. Ergo in nullo bono animae beatitudo
consistit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, finis dupliciter
dicitur, scilicet ipsa res quam adipisci desideramus; et usus, seu
adeptio aut possessio illius rei. Si ergo loquamur de ultimo fine
hominis quantum ad ipsam rem quam appetimus sicut ultimum finem,
impossibile est quod ultimus finis hominis sit ipsa anima, vel aliquid
eius. Ipsa enim anima, in se considerata, est ut in potentia
existens, fit enim de potentia sciente actu sciens, et de potentia
virtuosa actu virtuosa. Cum autem potentia sit propter actum, sicut
propter complementum, impossibile est quod id quod est secundum se in
potentia existens, habeat rationem ultimi finis. Unde impossibile est
quod ipsa anima sit ultimus finis sui ipsius. Similiter etiam neque
aliquid eius, sive sit potentia, sive habitus, sive actus. Bonum
enim quod est ultimus finis, est bonum perfectum complens appetitum.
Appetitus autem humanus, qui est voluntas, est boni universalis.
Quodlibet bonum autem inhaerens ipsi animae, est bonum participatum,
et per consequens particulatum. Unde impossibile est quod aliquod
eorum sit ultimus finis hominis. Sed si loquamur de ultimo fine
hominis quantum ad ipsam adeptionem vel possessionem, seu quemcumque
usum ipsius rei quae appetitur ut finis, sic ad ultimum finem pertinet
aliquid hominis ex parte animae, quia homo per animam beatitudinem
consequitur. Res ergo ipsa quae appetitur ut finis, est id in quo
beatitudo consistit, et quod beatum facit, sed huius rei adeptio
vocatur beatitudo. Unde dicendum est quod beatitudo est aliquid
animae; sed id in quo consistit beatitudo, est aliquid extra animam.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod sub illa divisione
comprehenduntur omnia bona quae homini sunt appetibilia, sic bonum
animae dicitur non solum potentia aut habitus aut actus, sed etiam
obiectum, quod est extrinsecum. Et hoc modo nihil prohibet dicere id
in quo beatitudo consistit, esse quoddam bonum animae.
Ad secundum dicendum, quantum ad propositum pertinet, quod beatitudo
maxime amatur tanquam bonum concupitum, amicus autem amatur tanquam id
cui concupiscitur bonum; et sic etiam homo amat seipsum. Unde non est
eadem ratio amoris utrobique. Utrum autem amore amicitiae aliquid homo
supra se amet, erit locus considerandi cum de caritate agetur.
Ad tertium dicendum quod beatitudo ipsa, cum sit perfectio animae,
est quoddam animae bonum inhaerens, sed id in quo beatitudo consistit,
quod scilicet beatum facit, est aliquid extra animam, ut dictum est.
|
|