|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod beatitudo hominis
consistat in aliquo bono creato. Dicit enim Dionysius, VII cap.
de Div. Nom., quod divina sapientia coniungit fines primorum
principiis secundorum, ex quo potest accipi quod summum inferioris
naturae sit attingere infimum naturae superioris. Sed summum hominis
bonum est beatitudo. Cum ergo Angelus naturae ordine sit supra
hominem, ut in primo habitum est; videtur quod beatitudo hominis
consistat in hoc quod aliquo modo attingit ad Angelum.
2. Praeterea, ultimus finis cuiuslibet rei est in suo perfecto,
unde pars est propter totum, sicut propter finem. Sed tota
universitas creaturarum, quae dicitur maior mundus, comparatur ad
hominem, qui in VIII Physic. dicitur minor mundus, sicut
perfectum ad imperfectum. Ergo beatitudo hominis consistit in tota
universitate creaturarum.
3. Praeterea, per hoc homo efficitur beatus, quod eius naturale
desiderium quietat. Sed naturale desiderium hominis non extenditur ad
maius bonum quam quod ipse capere potest. Cum ergo homo non sit capax
boni quod excedit limites totius creaturae, videtur quod per aliquod
bonum creatum homo beatus fieri possit. Et ita beatitudo hominis in
aliquo bono creato consistit.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei, ut vita
carnis anima est, ita beata vita hominis Deus est; de quo dicitur,
beatus populus cuius dominus Deus eius.
Respondeo dicendum quod impossibile est beatitudinem hominis esse in
aliquo bono creato. Beatitudo enim est bonum perfectum, quod
totaliter quietat appetitum, alioquin non esset ultimus finis, si
adhuc restaret aliquid appetendum. Obiectum autem voluntatis, quae
est appetitus humanus, est universale bonum; sicut obiectum
intellectus est universale verum. Ex quo patet quod nihil potest
quietare voluntatem hominis, nisi bonum universale. Quod non
invenitur in aliquo creato, sed solum in Deo, quia omnis creatura
habet bonitatem participatam. Unde solus Deus voluntatem hominis
implere potest; secundum quod dicitur in Psalmo CII, qui replet in
bonis desiderium tuum. In solo igitur Deo beatitudo hominis
consistit.
Ad primum ergo dicendum quod superius hominis attingit quidem infimum
angelicae naturae per quandam similitudinem; non tamen ibi sistit sicut
in ultimo fine, sed procedit usque ad ipsum universalem fontem boni,
qui est universale obiectum beatitudinis omnium beatorum, tanquam
infinitum et perfectum bonum existens.
Ad secundum dicendum quod, si totum aliquod non sit ultimus finis,
sed ordinetur ad finem ulteriorem, ultimus finis partis non est ipsum
totum, sed aliquid aliud. Universitas autem creaturarum, ad quam
comparatur homo ut pars ad totum, non est ultimus finis, sed ordinatur
in Deum sicut in ultimum finem. Unde bonum universi non est ultimus
finis hominis, sed ipse Deus.
Ad tertium dicendum quod bonum creatum non est minus quam bonum cuius
homo est capax ut rei intrinsecae et inhaerentis, est tamen minus quam
bonum cuius est capax ut obiecti, quod est infinitum. Bonum autem
quod participatur ab Angelo, et a toto universo, est bonum finitum et
contractum.
|
|