|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod bonum et malum per prius
consistat in actu exteriori quam in actu voluntatis. Voluntas enim
habet bonitatem ex obiecto, ut supra dictum est. Sed actus exterior
est obiectum interioris actus voluntatis, dicimur enim velle furtum,
vel velle dare eleemosynam. Ergo malum et bonum per prius est in actu
exteriori, quam in actu voluntatis.
2. Praeterea, bonum per prius convenit fini, quia ea quae sunt ad
finem, habent rationem boni ex ordine ad finem. Actus autem
voluntatis non potest esse finis, ut supra dictum est, actus alicuius
alterius potentiae potest esse finis. Ergo per prius consistit bonum
in actu potentiae alterius, quam in actu voluntatis.
3. Praeterea, actus voluntatis formaliter se habet ad actum
exteriorem, ut supra dictum est. Sed id quod est formale, est
posterius, nam forma advenit materiae. Ergo per prius est bonum et
malum in actu exteriori quam in actu voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro Retract., quod
voluntas est qua peccatur, et recte vivitur. Ergo bonum et malum
morale per prius consistit in voluntate.
Respondeo dicendum quod aliqui actus exteriores possunt dici boni vel
mali dupliciter. Uno modo, secundum genus suum, et secundum
circumstantias in ipsis consideratas, sicut dare eleemosynam, servatis
debitis circumstantiis, dicitur esse bonum. Alio modo dicitur aliquid
esse bonum vel malum ex ordine ad finem, sicut dare eleemosynam propter
inanem gloriam, dicitur esse malum. Cum autem finis sit proprium
obiectum voluntatis, manifestum est quod ista ratio boni vel mali quam
habet actus exterior ex ordine ad finem, per prius invenitur in actu
voluntatis, et ex eo derivatur ad actum exteriorem. Bonitas autem vel
malitia quam habet actus exterior secundum se, propter debitam materiam
et debitas circumstantias, non derivatur a voluntate, sed magis a
ratione. Unde si consideretur bonitas exterioris actus secundum quod
est in ordinatione et apprehensione rationis, prior est quam bonitas
actus voluntatis, sed si consideretur secundum quod est in executione
operis, sequitur bonitatem voluntatis, quae est principium eius.
Ad primum ergo dicendum quod actus exterior est obiectum voluntatis,
inquantum proponitur voluntati a ratione ut quoddam bonum apprehensum et
ordinatum per rationem, et sic est prius quam bonum actus voluntatis.
Inquantum vero consistit in executione operis, est effectus
voluntatis, et sequitur voluntatem.
Ad secundum dicendum quod finis est prior in intentione, sed est
posterior in executione.
Ad tertium dicendum quod forma, secundum quod est recepta in materia,
est posterior in via generationis quam materia, licet sit prior
natura, sed secundum quod est in causa agente, est omnibus modis
prior. Voluntas autem comparatur ad actum exteriorem sicut causa
efficiens. Unde bonitas actus voluntatis est forma exterioris actus,
sicut in causa agente existens.
|
|