|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tota bonitas et malitia
actus exterioris dependeat ex voluntate. Dicitur enim Matth.
VII, non potest arbor bona malos fructus facere, nec arbor mala
facere fructus bonos. Per arborem autem intelligitur voluntas, et per
fructum opus, secundum Glossam. Ergo non potest esse quod voluntas
interior sit bona, et actus exterior sit malus; aut e converso.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro Retract., quod non
nisi voluntate peccatur. Si ergo non sit peccatum in voluntate, non
erit peccatum in exteriori actu. Et ita tota bonitas vel malitia
exterioris actus ex voluntate dependet.
3. Praeterea, bonum et malum de quo nunc loquimur, sunt
differentiae moralis actus. Differentiae autem per se dividunt genus,
secundum philosophum, in VII Metaphys. Cum igitur actus sit
moralis ex eo quod est voluntarius, videtur quod bonum et malum
accipitur in actu solum ex parte voluntatis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro contra mendacium,
quod quaedam sunt quae nullo quasi bono fine, aut bona voluntate,
possunt bene fieri.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, in actu exteriori
potest considerari duplex bonitas vel malitia, una secundum debitam
materiam et circumstantias; alia secundum ordinem ad finem. Et illa
quidem quae est secundum ordinem ad finem, tota dependet ex voluntate.
Illa autem quae est ex debita materia vel circumstantiis, dependet ex
ratione, et ex hac dependet bonitas voluntatis, secundum quod in ipsam
fertur. Est autem considerandum quod, sicut supra dictum est, ad hoc
quod aliquid sit malum, sufficit unus singularis defectus, ad hoc
autem quod sit simpliciter bonum, non sufficit unum singulare bonum,
sed requiritur integritas bonitatis. Si igitur voluntas sit bona et ex
obiecto proprio, et ex fine, consequens est actum exteriorem esse
bonum. Sed non sufficit ad hoc quod actus exterior sit bonus, bonitas
voluntatis quae est ex intentione finis, sed si voluntas sit mala sive
ex intentione finis, sive ex actu volito, consequens est actum
exteriorem esse malum.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas bona, prout significatur per
arborem bonam, est accipienda secundum quod habet bonitatem ex actu
volito, et ex fine intento.
Ad secundum dicendum quod non solum aliquis voluntate peccat, quando
vult malum finem; sed etiam quando vult malum actum.
Ad tertium dicendum quod voluntarium dicitur non solum actus interior
voluntatis, sed etiam actus exteriores, prout a voluntate procedunt et
ratione. Et ideo circa utrosque actus potest esse differentia boni et
mali.
|
|