|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non eadem sit bonitas
vel malitia actus interioris voluntatis, et exterioris actus. Actus
enim interioris principium est vis animae interior apprehensiva vel
appetitiva, actus autem exterioris principium est potentia exequens
motum. Ubi autem sunt diversa principia actionis, ibi sunt diversi
actus. Actus autem est subiectum bonitatis vel malitiae. Non potest
autem esse idem accidens in diversis subiectis. Ergo non potest esse
eadem bonitas interioris et exterioris actus.
2. Praeterea, virtus est quae bonum facit habentem, et opus eius
bonum reddit, ut dicitur in II Ethic. Sed alia est virtus
intellectualis in potentia imperante, et alia virtus moralis in
potentia imperata, ut patet ex I Ethic. Ergo alia est bonitas actus
interioris, qui est potentiae imperantis, et alia est bonitas actus
exterioris, qui est potentiae imperatae.
3. Praeterea, causa et effectus idem esse non possunt, nihil enim
est causa sui ipsius. Sed bonitas actus interioris est causa bonitatis
actus exterioris, aut e converso, ut dictum est. Ergo non potest
esse eadem bonitas utriusque.
Sed contra est quod supra ostensum est quod actus voluntatis se habet
ut formale ad actum exteriorem. Ex formali autem et materiali fit
unum. Ergo est una bonitas actus interioris et exterioris.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, actus interior
voluntatis et actus exterior, prout considerantur in genere moris,
sunt unus actus. Contingit autem quandoque actum qui est unus
subiecto, habere plures rationes bonitatis vel malitiae; et quandoque
unam tantum. Sic ergo dicendum quod quandoque est eadem bonitas vel
malitia interioris et exterioris actus; quandoque alia et alia. Sicut
enim iam dictum est, praedictae duae bonitates vel malitiae, scilicet
interioris et exterioris actus, ad invicem ordinantur. Contingit
autem in his quae ad aliud ordinantur, quod aliquid est bonum ex hoc
solum quod ad aliud ordinatur, sicut potio amara ex hoc solo est bona,
quod est sanativa. Unde non est alia bonitas sanitatis et potionis,
sed una et eadem. Quandoque vero illud quod ad aliud ordinatur, habet
in se aliquam rationem boni, etiam praeter ordinem ad aliud bonum,
sicut medicina saporosa habet rationem boni delectabilis, praeter hoc
quod est sanativa. Sic ergo dicendum quod, quando actus exterior est
bonus vel malus solum ex ordine ad finem, tunc est omnino eadem bonitas
vel malitia actus voluntatis, qui per se respicit finem, et actus
exterioris, qui respicit finem mediante actu voluntatis. Quando autem
actus exterior habet bonitatem vel malitiam secundum se, scilicet
secundum materiam vel circumstantias, tunc bonitas exterioris actus est
una, et bonitas voluntatis quae est ex fine, est alia, ita tamen quod
et bonitas finis ex voluntate redundat in actum exteriorem, et bonitas
materiae et circumstantiarum redundat in actum voluntatis, sicut iam
dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa probat quod actus interior et
exterior sunt diversi secundum genus naturae. Sed tamen ex eis sic
diversis constituitur unum in genere moris, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicitur in VI Ethic., virtutes
morales ordinantur ad ipsos actus virtutum, qui sunt quasi fines;
prudentia autem, quae est in ratione, ad ea quae sunt ad finem. Et
propter hoc requiruntur diversae virtutes. Sed ratio recta de ipso
fine virtutum non habet aliam bonitatem quam bonitatem virtutis,
secundum quod bonitas rationis participatur in qualibet virtute.
Ad tertium dicendum quod, quando aliquid ex uno derivatur in alterum
sicut ex causa agente univoca, tunc aliud est quod est in utroque,
sicut cum calidum calefacit, alius numero est calor calefacientis, et
calor calefacti, licet idem specie. Sed quando aliquid derivatur ab
uno in alterum secundum analogiam vel proportionem, tunc est tantum
unum numero, sicut a sano quod est in corpore animalis, derivatur
sanum ad medicinam et urinam; nec alia sanitas est medicinae et
urinae, quam sanitas animalis, quam medicina facit, et urina
significat. Et hoc modo a bonitate voluntatis derivatur bonitas actus
exterioris, et e converso, scilicet secundum ordinem unius ad
alterum.
|
|