|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod exterior actus non addat
in bonitate vel malitia supra actum interiorem. Dicit enim
Chrysostomus, super Matth., voluntas est quae aut remuneratur pro
bono, aut condemnatur pro malo. Opera autem testimonia sunt
voluntatis. Non ergo quaerit Deus opera propter se, ut sciat quomodo
iudicet; sed propter alios, ut omnes intelligant quia iustus est
Deus. Sed malum vel bonum magis est aestimandum secundum iudicium
Dei, quam secundum iudicium hominum. Ergo actus exterior nihil addit
ad bonitatem vel malitiam super actum interiorem.
2. Praeterea, una et eadem est bonitas interioris et exterioris
actus, ut dictum est. Sed augmentum fit per additionem unius ad
alterum. Ergo actus exterior non addit in bonitate vel malitia super
actum interiorem.
3. Praeterea, tota bonitas creaturae nihil addit supra bonitatem
divinam, quia tota derivatur a bonitate divina. Sed bonitas actus
exterioris quandoque tota derivatur ex bonitate actus interioris,
quandoque autem e converso, ut dictum est. Non ergo unum eorum addit
in bonitate vel malitia super alterum.
Sed contra, omne agens intendit consequi bonum et vitare malum. Si
ergo per actum exteriorem nihil additur de bonitate vel malitia,
frustra qui habet bonam voluntatem vel malam, facit opus bonum, aut
desistit a malo opere. Quod est inconveniens.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de bonitate exterioris actus quam
habet ex voluntate finis, tunc actus exterior nihil addit ad
bonitatem, nisi contingat ipsam voluntatem secundum se fieri meliorem
in bonis, vel peiorem in malis. Quod quidem videtur posse contingere
tripliciter. Uno modo, secundum numerum. Puta, cum aliquis vult
aliquid facere bono fine vel malo, et tunc quidem non facit, postmodum
autem vult et facit; duplicatur actus voluntatis, et sic fit duplex
bonum vel duplex malum. Alio modo, quantum ad extensionem. Puta,
cum aliquis vult facere aliquid bono fine vel malo et propter aliquod
impedimentum desistit; alius autem continuat motum voluntatis quousque
opere perficiat; manifestum est quod huiusmodi voluntas est diuturnior
in bono vel malo, et secundum hoc est peior vel melior. Tertio,
secundum intensionem. Sunt enim quidam actus exteriores qui,
inquantum sunt delectabiles vel poenosi, nati sunt intendere voluntatem
vel remittere. Constat autem quod quanto voluntas intensius tendit in
bonum vel malum, tanto est melior vel peior. Si autem loquamur de
bonitate actus exterioris quam habet secundum materiam et debitas
circumstantias, sic comparatur ad voluntatem ut terminus et finis. Et
hoc modo addit ad bonitatem vel malitiam voluntatis, quia omnis
inclinatio vel motus perficitur in hoc quod consequitur finem, vel
attingit terminum. Unde non est perfecta voluntas, nisi sit talis
quae, opportunitate data, operetur. Si vero possibilitas desit,
voluntate existente perfecta, ut operaretur si posset; defectus
perfectionis quae est ex actu exteriori, est simpliciter
involuntarium. Involuntarium autem, sicut non meretur poenam vel
praemium in operando bonum aut malum, ita non tollit aliquid de praemio
vel de poena, si homo involuntarie simpliciter deficiat ad faciendum
bonum vel malum.
Ad primum ergo dicendum quod Chrysostomus loquitur, quando voluntas
hominis est consummata, et non cessatur ab actu nisi propter
impotentiam faciendi.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de bonitate actus
exterioris quam habet a voluntate finis. Sed bonitas actus exterioris
quam habet ex materia et circumstantiis, est alia a bonitate voluntatis
quae est ex fine, non autem alia a bonitate voluntatis quam habet ex
ipso actu volito, sed comparatur ad ipsam ut ratio et causa eius,
sicut supra dictum est.
Et per hoc etiam patet solutio ad tertium.
|
|