|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod eventus sequens addat ad
bonitatem vel malitiam actus. Effectus enim virtute praeexistit in
causa. Sed eventus consequuntur actus sicut effectus causas. Ergo
virtute praeexistunt in actibus. Sed unumquodque secundum suam
virtutem iudicatur bonum vel malum, nam virtus est quae bonum facit
habentem, ut dicitur in II Ethic. Ergo eventus addunt ad bonitatem
vel malitiam actus.
2. Praeterea, bona quae faciunt auditores, sunt effectus quidam
consequentes ex praedicatione doctoris. Sed huiusmodi bona redundant
ad meritum praedicatoris, ut patet per id quod dicitur Philipp.
IV, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona
mea. Ergo eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.
3. Praeterea, poena non additur nisi crescente culpa, unde dicitur
Deut. XXV, pro mensura peccati, erit et plagarum modus. Sed ex
eventu sequente additur ad poenam, dicitur enim Exod. XXI, quod
si bos fuerit cornupeta ab heri et nudius tertius, et contestati sunt
dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem; et
bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident. Non autem
occideretur, si bos non occidisset hominem, etiam non reclusus. Ergo
eventus sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.
4. Praeterea, si aliquis ingerat causam mortis percutiendo vel
sententiam dando, et mors non sequatur, non contrahitur
irregularitas. Contraheretur autem si mors sequeretur. Ergo eventus
sequens addit ad bonitatem vel malitiam actus.
Sed contra, eventus sequens non facit actum malum qui erat bonus, nec
bonum qui erat malus. Puta si aliquis det eleemosynam pauperi, qua
ille abutatur ad peccatum, nihil deperit ei qui eleemosynam fecit, et
similiter si aliquis patienter ferat iniuriam sibi factam, non propter
hoc excusatur ille qui fecit. Ergo eventus sequens non addit ad
bonitatem vel malitiam actus.
Respondeo dicendum quod eventus sequens aut est praecogitatus, aut
non. Si est praecogitatus, manifestum est quod addit ad bonitatem vel
malitiam. Cum enim aliquis cogitans quod ex opere suo multa mala
possunt sequi, nec propter hoc dimittit, ex hoc apparet voluntas eius
esse magis inordinata. Si autem eventus sequens non sit
praecogitatus, tunc distinguendum est. Quia si per se sequitur ex
tali actu, et ut in pluribus, secundum hoc eventus sequens addit ad
bonitatem vel malitiam actus, manifestum est enim meliorem actum esse
ex suo genere, ex quo possunt plura bona sequi; et peiorem, ex quo
nata sunt plura mala sequi. Si vero per accidens, et ut in
paucioribus, tunc eventus sequens non addit ad bonitatem vel ad
malitiam actus, non enim datur iudicium de re aliqua secundum illud
quod est per accidens, sed solum secundum illud quod est per se.
Ad primum ergo dicendum quod virtus causae existimatur secundum
effectus per se, non autem secundum effectus per accidens.
Ad secundum dicendum quod bona quae auditores faciunt, consequuntur ex
praedicatione doctoris sicut effectus per se. Unde redundant ad
praemium praedicatoris, et praecipue quando sunt praeintenta.
Ad tertium dicendum quod eventus ille pro quo illi poena infligenda
mandatur, et per se sequitur ex tali causa, et iterum ponitur ut
praecogitatus. Et ideo imputatur ad poenam.
Ad quartum dicendum quod ratio illa procederet, si irregularitas
sequeretur culpam. Non autem sequitur culpam, sed factum, propter
aliquem defectum sacramenti.
|
|