|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod unus actus possit esse
bonus et malus. Motus enim est unus qui est continuus, ut dicitur in
V Physic. Sed unus motus continuus potest esse bonus et malus, puta
si aliquis, continue ad Ecclesiam vadens, primo quidem intendat
inanem gloriam, postea intendat Deo servire. Ergo unus actus potest
esse bonus et malus.
2. Praeterea, secundum philosophum, in III Physic., actio et
passio sunt unus actus. Sed potest esse passio bona, sicut Christi;
et actio mala, sicut Iudaeorum. Ergo unus actus potest esse bonus et
malus.
3. Praeterea, cum servus sit quasi instrumentum domini, actio servi
est actio domini, sicut actio instrumenti est actio artificis. Sed
potest contingere quod actio servi procedat ex bona voluntate domini,
et sic sit bona, et ex mala voluntate servi, et sic sit mala. Ergo
idem actus potest esse bonus et malus.
Sed contra, contraria non possunt esse in eodem. Sed bonum et malum
sunt contraria. Ergo unus actus non potest esse bonus et malus.
Respondeo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse unum, secundum
quod est in uno genere; et esse multiplex, secundum quod refertur ad
aliud genus. Sicut superficies continua est una, secundum quod
consideratur in genere quantitatis, tamen est multiplex, secundum quod
refertur ad genus coloris, si partim sit alba, et partim nigra. Et
secundum hoc, nihil prohibet aliquem actum esse unum secundum quod
refertur ad genus naturae, qui tamen non est unus secundum quod
refertur ad genus moris, sicut et e converso, ut dictum est.
Ambulatio enim continua est unus actus secundum genus naturae, potest
tamen contingere quod sint plures secundum genus moris, si mutetur
ambulantis voluntas, quae est principium actuum moralium. Si ergo
accipiatur unus actus prout est in genere moris, impossibile est quod
sit bonus et malus bonitate et malitia morali. Si tamen sit unus
unitate naturae, et non unitate moris, potest esse bonus et malus.
Ad primum ergo dicendum quod ille motus continuus qui procedit ex
diversa intentione, licet sit unus unitate naturae, non est tamen unus
unitate moris.
Ad secundum dicendum quod actio et passio pertinent ad genus moris,
inquantum habent rationem voluntarii. Et ideo secundum quod diversa
voluntate dicuntur voluntaria, secundum hoc sunt duo moraliter, et
potest ex una parte inesse bonum, et ex alia malum.
Ad tertium dicendum quod actus servi, inquantum procedit ex voluntate
servi, non est actus domini, sed solum inquantum procedit ex mandato
domini. Unde sic non facit ipsum malum mala voluntas servi.
|
|