|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod actus humanus, inquantum
est bonus vel malus, non habeat rationem rectitudinis vel peccati.
Peccata enim sunt monstra in natura, ut dicitur in II Physic.
Monstra autem non sunt actus, sed sunt quaedam res generatae praeter
ordinem naturae. Ea autem quae sunt secundum artem et rationem,
imitantur ea quae sunt secundum naturam, ut ibidem dicitur. Ergo
actus ex hoc quod est inordinatus et malus, non habet rationem
peccati.
2. Praeterea, peccatum, ut dicitur in II Physic., accidit in
natura et arte, cum non pervenitur ad finem intentum a natura vel
arte. Sed bonitas vel malitia actus humani maxime consistit in
intentione finis, et eius prosecutione. Ergo videtur quod malitia
actus non inducat rationem peccati.
3. Praeterea, si malitia actus induceret rationem peccati,
sequeretur quod ubicumque esset malum, ibi esset peccatum. Hoc autem
est falsum, nam poena, licet habeat rationem mali, non tamen habet
rationem peccati. Non ergo ex hoc quod aliquis actus est malus, habet
rationem peccati.
Sed contra, bonitas actus humani, ut supra ostensum est,
principaliter dependet a lege aeterna, et per consequens malitia eius
in hoc consistit, quod discordat a lege aeterna. Sed hoc facit
rationem peccati, dicit enim Augustinus, XXII contra Faustum,
quod peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum aliquid contra
legem aeternam. Ergo actus humanus ex hoc quod est malus, habet
rationem peccati.
Respondeo dicendum quod malum in plus est quam peccatum, sicut et
bonum in plus est quam rectum. Quaelibet enim privatio boni in
quocumque constituit rationem mali, sed peccatum proprie consistit in
actu qui agitur propter finem aliquem, cum non habet debitum ordinem ad
finem illum. Debitus autem ordo ad finem secundum aliquam regulam
mensuratur. Quae quidem regula in his quae secundum naturam agunt,
est ipsa virtus naturae, quae inclinat in talem finem. Quando ergo
actus procedit a virtute naturali secundum naturalem inclinationem in
finem, tunc servatur rectitudo in actu, quia medium non exit ab
extremis, scilicet actus ab ordine activi principii ad finem. Quando
autem a rectitudine tali actus aliquis recedit, tunc incidit ratio
peccati. In his vero quae aguntur per voluntatem, regula proxima est
ratio humana; regula autem suprema est lex aeterna. Quando ergo actus
hominis procedit in finem secundum ordinem rationis et legis aeternae,
tunc actus est rectus, quando autem ab hac rectitudine obliquatur,
tunc dicitur esse peccatum. Manifestum est autem ex praemissis quod
omnis actus voluntarius est malus per hoc quod recedit ab ordine
rationis et legis aeternae, et omnis actus bonus concordat rationi et
legi aeternae. Unde sequitur quod actus humanus ex hoc quod est bonus
vel malus, habeat rationem rectitudinis vel peccati.
Ad primum ergo dicendum quod monstra dicuntur esse peccata, inquantum
producta sunt ex peccato in actu naturae existente.
Ad secundum dicendum quod duplex est finis, scilicet ultimus, et
propinquus. In peccato autem naturae, deficit quidem actus a fine
ultimo, qui est perfectio generati; non tamen deficit a quocumque fine
proximo; operatur enim natura aliquid formando. Similiter in peccato
voluntatis, semper est defectus ab ultimo fine intento, quia nullus
actus voluntarius malus est ordinabilis ad beatitudinem, quae est
ultimus finis, licet non deficiat ab aliquo fine proximo, quem
voluntas intendit et consequitur. Unde etiam cum ipsa intentio huius
finis ordinetur ad finem ultimum, in ipsa intentione huiusmodi finis
potest inveniri ratio rectitudinis et peccati.
Ad tertium dicendum quod unumquodque ordinatur ad finem per actum
suum, et ideo ratio peccati, quae consistit in deviatione ab ordine ad
finem, proprie consistit in actu. Sed poena respicit personam
peccantem, ut in primo dictum est.
|
|