|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod actus humanus, ex hoc
quod est bonus vel malus, non habeat rationem laudabilis vel
culpabilis. Peccatum enim contingit etiam in his quae aguntur a
natura, ut dicitur in II Physic. Sed tamen ea quae sunt
naturalia, non sunt laudabilia nec culpabilia, ut dicitur in III
Ethic. Ergo actus humanus, ex hoc quod est malus vel peccatum, non
habet rationem culpae, et per consequens nec ex hoc quod est bonus,
habet rationem laudabilis.
2. Praeterea, sicut contingit peccatum in actibus moralibus, ita et
in actibus artis, quia, ut dicitur in II Physic., peccat
grammaticus non recte scribens, et medicus non recte dans potionem.
Sed non culpatur artifex ex hoc quod aliquod malum facit, quia ad
industriam artificis pertinet quod possit et bonum opus facere et
malum, cum voluerit. Ergo videtur quod etiam actus moralis, ex hoc
quod est malus, non habeat rationem culpabilis.
3. Praeterea, Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom.,
quod malum est infirmum et impotens. Sed infirmitas vel impotentia vel
tollit vel diminuit rationem culpae. Non ergo actus humanus est
culpabilis ex hoc quod est malus.
Sed contra est quod philosophus dicit, quod laudabilia sunt virtutum
opera; vituperabilia autem, vel culpabilia, opera contraria. Sed
actus boni sunt actus virtutis, quia virtus est quae bonum facit
habentem, et opus eius bonum reddit, ut dicitur in II Ethic.,
unde actus oppositi sunt actus mali. Ergo actus humanus ex hoc quod
est bonus vel malus, habet rationem laudabilis vel culpabilis.
Respondeo dicendum quod, sicut malum est in plus quam peccatum, ita
peccatum est in plus quam culpa. Ex hoc enim dicitur aliquis actus
culpabilis vel laudabilis, quod imputatur agenti, nihil enim est aliud
laudari vel culpari, quam imputari alicui malitiam vel bonitatem sui
actus. Tunc autem actus imputatur agenti, quando est in potestate
ipsius, ita quod habeat dominium sui actus. Hoc autem est in omnibus
actibus voluntariis, quia per voluntatem homo dominium sui actus
habet, ut ex supradictis patet. Unde relinquitur quod bonum vel malum
in solis actibus voluntariis constituit rationem laudis vel culpae; in
quibus idem est malum, peccatum et culpa.
Ad primum ergo dicendum quod actus naturales non sunt in potestate
naturalis agentis, cum natura sit determinata ad unum. Et ideo,
licet in actibus naturalibus sit peccatum, non tamen est ibi culpa.
Ad secundum dicendum quod ratio aliter se habet in artificialibus et
aliter in moralibus. In artificialibus enim ratio ordinatur ad finem
particularem, quod est aliquid per rationem excogitatum. In moralibus
autem ordinatur ad finem communem totius humanae vitae. Finis autem
particularis ordinatur ad finem communem. Cum ergo peccatum sit per
deviationem ab ordine ad finem, ut dictum est, in actu artis contingit
dupliciter esse peccatum. Uno modo, per deviationem a fine
particulari intento ab artifice, et hoc peccatum erit proprium arti;
puta si artifex, intendens facere bonum opus, faciat malum, vel
intendens facere malum, faciat bonum. Alio modo, per deviationem a
fine communi humanae vitae, et hoc modo dicetur peccare, si intendat
facere malum opus, et faciat, per quod alius decipiatur. Sed hoc
peccatum non est proprium artificis inquantum artifex, sed inquantum
homo est. Unde ex primo peccato culpatur artifex inquantum artifex,
sed ex secundo culpatur homo inquantum homo. Sed in moralibus, ubi
attenditur ordo rationis ad finem communem humanae vitae, semper
peccatum et malum attenditur per deviationem ab ordine rationis ad finem
communem humanae vitae. Et ideo culpatur ex tali peccato homo et
inquantum est homo, et inquantum est moralis. Unde philosophus
dicit, in VI Ethic., quod in arte volens peccans est eligibilior;
circa prudentiam autem minus, sicut et in virtutibus moralibus, quarum
prudentia est directiva.
Ad tertium dicendum quod illa infirmitas quae est in malis
voluntariis, subiacet potestati hominis. Et ideo nec tollit nec
diminuit rationem culpae.
|
|