|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus hominis bonus vel
malus non habeat rationem meriti vel demeriti per comparationem ad
Deum. Quia, ut dictum est, meritum et demeritum importat ordinem ad
recompensationem profectus vel damni ad alterum illati. Sed actus
hominis bonus vel malus non cedit in aliquem profectum vel damnum ipsius
Dei, dicitur enim Iob XXXV, si peccaveris quid ei nocebis?
Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Ergo actus hominis bonus vel
malus non habet rationem meriti vel demeriti apud Deum.
2. Praeterea, instrumentum nihil meretur vel demeretur apud eum qui
utitur instrumento, quia tota actio instrumenti est utentis ipso. Sed
homo in agendo est instrumentum divinae virtutis principaliter ipsum
moventis, unde dicitur Isaiae X, numquid gloriabitur securis contra
eum qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?
Ubi manifeste hominem agentem comparat instrumento. Ergo homo, bene
agendo vel male, nihil meretur vel demeretur apud Deum.
3. Praeterea, actus humanus habet rationem meriti vel demeriti,
inquantum ordinatur ad alterum. Sed non omnes actus humani ordinantur
ad Deum. Ergo non omnes actus boni vel mali habent rationem meriti
vel demeriti apud Deum.
Sed contra est quod dicitur Eccle. ult., cuncta quae fiunt adducet
Deus in iudicium, sive bonum sit sive malum. Sed iudicium importat
retributionem, respectu cuius meritum et demeritum dicitur. Ergo
omnis actus hominis bonus vel malus habet rationem meriti vel demeriti
apud Deum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, actus alicuius hominis
habet rationem meriti vel demeriti, secundum quod ordinatur ad
alterum, vel ratione eius, vel ratione communitatis. Utroque autem
modo actus nostri boni vel mali habent rationem meriti vel demeriti apud
Deum. Ratione quidem ipsius, inquantum est ultimus hominis finis,
est autem debitum ut ad finem ultimum omnes actus referantur, ut supra
habitum est. Unde qui facit actum malum non referibilem in Deum, non
servat honorem Dei, qui ultimo fini debetur. Ex parte vero totius
communitatis universi, quia in qualibet communitate ille qui regit
communitatem, praecipue habet curam boni communis, unde ad eum
pertinet retribuere pro his quae bene vel male fiunt in communitate.
Est autem Deus gubernator et rector totius universi, sicut in primo
habitum est, et specialiter rationalium creaturarum. Unde manifestum
est quod actus humani habent rationem meriti vel demeriti per
comparationem ad ipsum, alioquin sequeretur quod Deus non haberet
curam de actibus humanis.
Ad primum ergo dicendum quod per actum hominis Deo secundum se nihil
potest accrescere vel deperire, sed tamen homo, quantum in se est,
aliquid subtrahit Deo, vel ei exhibet, cum servat vel non servat
ordinem quem Deus instituit.
Ad secundum dicendum quod homo sic movetur a Deo ut instrumentum,
quod tamen non excluditur quin moveat seipsum per liberum arbitrium, ut
ex supradictis patet. Et ideo per suum actum meretur vel demeretur
apud Deum.
Ad tertium dicendum quod homo non ordinatur ad communitatem politicam
secundum se totum, et secundum omnia sua, et ideo non oportet quod
quilibet actus eius sit meritorius vel demeritorius per ordinem ad
communitatem politicam. Sed totum quod homo est, et quod potest et
habet, ordinandum est ad Deum, et ideo omnis actus hominis bonus vel
malus habet rationem meriti vel demeriti apud Deum, quantum est ex
ipsa ratione actus.
|
|