|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla passio sit in
anima. Pati enim est proprium materiae. Sed anima non est composita
ex materia et forma, ut in primo habitum est. Ergo nulla passio est
in anima.
2. Praeterea, passio est motus, ut dicitur in III Physic. Sed
anima non movetur, ut probatur in I de anima. Ergo passio non est in
anima.
3. Praeterea, passio est via in corruptionem, nam omnis passio,
magis facta, abiicit a substantia, ut dicitur in libro topicorum.
Sed anima est incorruptibilis. Ergo nulla passio est in anima.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Rom. VII, cum essemus in
carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in
membris nostris. Peccata autem sunt proprie in anima. Ergo et
passiones, quae dicuntur peccatorum, sunt in anima.
Respondeo dicendum quod pati dicitur tripliciter. Uno modo,
communiter, secundum quod omne recipere est pati, etiam si nihil
abiiciatur a re, sicut si dicatur aerem pati, quando illuminatur.
Hoc autem magis proprie est perfici, quam pati. Alio modo dicitur
pati proprie, quando aliquid recipitur cum alterius abiectione. Sed
hoc contingit dupliciter. Quandoque enim abiicitur id quod non est
conveniens rei, sicut cum corpus animalis sanatur, dicitur pati, quia
recipit sanitatem, aegritudine abiecta. Alio modo, quando e converso
contingit, sicut aegrotare dicitur pati, quia recipitur infirmitas,
sanitate abiecta. Et hic est propriissimus modus passionis. Nam pati
dicitur ex eo quod aliquid trahitur ad agentem, quod autem recedit ab
eo quod est sibi conveniens, maxime videtur ad aliud trahi. Et
similiter in I de Generat. dicitur quod, quando ex ignobiliori
generatur nobilius, est generatio simpliciter, et corruptio secundum
quid, e converso autem quando ex nobiliori ignobilius generatur. Et
his tribus modis contingit esse in anima passionem. Nam secundum
receptionem tantum dicitur quod sentire et intelligere est quoddam
pati. Passio autem cum abiectione non est nisi secundum
transmutationem corporalem, unde passio proprie dicta non potest
competere animae nisi per accidens, inquantum scilicet compositum
patitur. Sed et in hoc est diversitas, nam quando huiusmodi
transmutatio fit in deterius, magis proprie habet rationem passionis,
quam quando fit in melius. Unde tristitia magis proprie est passio
quam laetitia.
Ad primum igitur dicendum quod pati, secundum quod est cum abiectione
et transmutatione, proprium est materiae, unde non invenitur nisi in
compositis ex materia et forma. Sed pati prout importat receptionem
solam, non est necessarium quod sit materiae, sed potest esse
cuiuscumque existentis in potentia. Anima autem, etsi non sit
composita ex materia et forma, habet tamen aliquid potentialitatis,
secundum quam convenit sibi recipere et pati, secundum quod intelligere
pati est, ut dicitur in III de anima.
Ad secundum dicendum quod pati et moveri, etsi non conveniat animae
per se, convenit tamen ei per accidens, ut in I de anima dicitur.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de passione quae est cum
transmutatione ad deterius. Et huiusmodi passio animae convenire non
potest nisi per accidens, per se autem convenit composito, quod est
corruptibile.
|
|