|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod passio magis sit in
parte animae apprehensiva quam in parte appetitiva. Quod enim est
primum in quolibet genere videtur esse maximum eorum quae sunt in genere
illo, et causa aliorum, ut dicitur in II Metaphys. Sed passio
prius invenitur in parte apprehensiva quam in parte appetitiva, non
enim patitur pars appetitiva, nisi passione praecedente in parte
apprehensiva. Ergo passio est magis in parte apprehensiva quam in
parte appetitiva.
2. Praeterea, quod est magis activum, videtur esse minus passivum,
actio enim passioni opponitur. Sed pars appetitiva est magis activa
quam pars apprehensiva. Ergo videtur quod in parte apprehensiva magis
sit passio.
3. Praeterea, sicut appetitus sensitivus est virtus in organo
corporali, ita et vis apprehensiva sensitiva. Sed passio animae fit,
proprie loquendo, secundum transmutationem corporalem. Ergo non magis
est passio in parte appetitiva sensitiva quam in apprehensiva
sensitiva.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in IX de Civ. Dei, quod
motus animi, quos Graeci pathe, nostri autem quidam, sicut Cicero,
perturbationes, quidam affectiones vel affectus, quidam vero, sicut
in Graeco habetur, expressius passiones vocant. Ex quo patet quod
passiones animae sunt idem quod affectiones. Sed affectiones manifeste
pertinent ad partem appetitivam, et non ad apprehensivam. Ergo et
passiones magis sunt in appetitiva quam in apprehensiva.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, in nomine passionis
importatur quod patiens trahatur ad id quod est agentis. Magis autem
trahitur anima ad rem per vim appetitivam quam per vim apprehensivam.
Nam per vim appetitivam anima habet ordinem ad ipsas res, prout in
seipsis sunt, unde philosophus dicit, in VI Metaphys., quod bonum
et malum, quae sunt obiecta appetitivae potentiae, sunt in ipsis
rebus. Vis autem apprehensiva non trahitur ad rem, secundum quod in
seipsa est; sed cognoscit eam secundum intentionem rei, quam in se
habet vel recipit secundum proprium modum. Unde et ibidem dicitur quod
verum et falsum, quae ad cognitionem pertinent, non sunt in rebus,
sed in mente. Unde patet quod ratio passionis magis invenitur in parte
appetitiva quam in parte apprehensiva.
Ad primum ergo dicendum quod e contrario se habet in his quae pertinent
ad perfectionem, et in his quae pertinent ad defectum. Nam in his
quae ad perfectionem pertinent, attenditur intensio per accessum ad
unum primum principium, cui quanto est aliquid propinquius, tanto est
magis intensum, sicut intensio lucidi attenditur per accessum ad
aliquid summe lucidum, cui quanto aliquid magis appropinquat, tanto
est magis lucidum. Sed in his quae ad defectum pertinent, attenditur
intensio non per accessum ad aliquod summum, sed per recessum a
perfecto, quia in hoc ratio privationis et defectus consistit. Et
ideo quanto minus recedit a primo, tanto est minus intensum, et
propter hoc, in principio semper invenitur parvus defectus, qui postea
procedendo magis multiplicatur. Passio autem ad defectum pertinet,
quia est alicuius secundum quod est in potentia. Unde in his quae
appropinquant primo perfecto, scilicet Deo, invenitur parum de
ratione potentiae et passionis, in aliis autem consequenter, plus.
Et sic etiam in priori vi animae, scilicet apprehensiva, invenitur
minus de ratione passionis.
Ad secundum dicendum quod vis appetitiva dicitur esse magis activa,
quia est magis principium exterioris actus. Et hoc habet ex hoc ipso
ex quo habet quod sit magis passiva, scilicet ex hoc quod habet ordinem
ad rem ut est in seipsa, per actionem enim exteriorem pervenimus ad
consequendas res.
Ad tertium dicendum quod, sicut in primo dictum est, dupliciter
organum animae potest transmutari. Uno modo, transmutatione
spirituali, secundum quod recipit intentionem rei. Et hoc per se
invenitur in actu apprehensivae virtutis sensitivae, sicut oculus
immutatur a visibili, non ita quod coloretur, sed ita quod recipiat
intentionem coloris. Est autem alia naturalis transmutatio organi,
prout organum transmutatur quantum ad suam naturalem dispositionem,
puta quod calefit aut infrigidatur, vel alio simili modo transmutatur.
Et huiusmodi transmutatio per accidens se habet ad actum apprehensivae
virtutis sensitivae, puta cum oculus fatigatur ex forti intuitu, vel
dissolvitur ex vehementia visibilis. Sed ad actum appetitus sensitivi
per se ordinatur huiusmodi transmutatio, unde in definitione motuum
appetitivae partis, materialiter ponitur aliqua naturalis transmutatio
organi; sicut dicitur quod ira est accensio sanguinis circa cor. Unde
patet quod ratio passionis magis invenitur in actu sensitivae virtutis
appetitivae, quam in actu sensitivae virtutis apprehensivae, licet
utraque sit actus organi corporalis.
|
|