|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod passio non magis sit in
appetitu sensitivo quam in appetitu intellectivo. Dicit enim
Dionysius, II cap. de Div. Nom., quod Hierotheus ex quadam
est doctus diviniore inspiratione, non solum discens, sed etiam
patiens divina. Sed passio divinorum non potest pertinere ad appetitum
sensitivum, cuius obiectum est bonum sensibile. Ergo passio est in
appetitu intellectivo, sicut et in sensitivo.
2. Praeterea, quanto activum est potentius, tanto passio est
fortior. Sed obiectum appetitus intellectivi, quod est bonum
universale, est potentius activum quam obiectum appetitus sensitivi,
quod est bonum particulare. Ergo ratio passionis magis invenitur in
appetitu intellectivo quam in appetitu sensitivo.
3. Praeterea, gaudium et amor passiones quaedam esse dicuntur. Sed
haec inveniuntur in appetitu intellectivo, et non solum in sensitivo,
alioquin non attribuerentur in Scripturis Deo et Angelis. Ergo
passiones non magis sunt in appetitu sensitivo quam in intellectivo.
Sed contra est quod dicit Damascenus, in II libro, describens
animales passiones, passio est motus appetitivae virtutis sensibilis in
imaginatione boni vel mali. Et aliter, passio est motus irrationalis
animae per suspicionem boni vel mali.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, passio proprie
invenitur ubi est transmutatio corporalis. Quae quidem invenitur in
actibus appetitus sensitivi; et non solum spiritualis, sicut est in
apprehensione sensitiva, sed etiam naturalis. In actu autem appetitus
intellectivi non requiritur aliqua transmutatio corporalis, quia
huiusmodi appetitus non est virtus alicuius organi. Unde patet quod
ratio passionis magis proprie invenitur in actu appetitus sensitivi quam
intellectivi; ut etiam patet per definitiones Damasceni inductas.
Ad primum ergo dicendum quod passio divinorum ibi dicitur affectio ad
divina, et coniunctio ad ipsa per amorem, quod tamen fit sine
transmutatione corporali.
Ad secundum dicendum quod magnitudo passionis non solum dependet ex
virtute agentis, sed etiam ex passibilitate patientis, quia quae sunt
bene passibilia, multum patiuntur etiam a parvis activis. Licet ergo
obiectum appetitus intellectivi sit magis activum quam obiectum
appetitus sensitivi, tamen appetitus sensitivus est magis passivus.
Ad tertium dicendum quod amor et gaudium et alia huiusmodi, cum
attribuuntur Deo vel Angelis, aut hominibus secundum appetitum
intellectivum, significant simplicem actum voluntatis cum similitudine
effectus, absque passione. Unde dicit Augustinus, IX de Civ.
Dei, sancti Angeli et sine ira puniunt et sine miseriae compassione
subveniunt. Et tamen, istarum nomina passionum, consuetudine
locutionis humanae, etiam in eos usurpantur, propter quandam operum
similitudinem, non propter affectionum infirmitatem.
|
|