|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod passiones eaedem sint in
irascibili et in concupiscibili. Dicit enim philosophus, in II
Ethic., quod passiones animae sunt quas sequitur gaudium et
tristitia. Sed gaudium et tristitia sunt in concupiscibili. Ergo
omnes passiones sunt in concupiscibili. Non ergo sunt aliae in
irascibili, et aliae in concupiscibili.
2. Praeterea, Matth. XIII, super illud, simile est regnum
caelorum fermento etc., dicit Glossa Hieronymi, in ratione
possideamus prudentiam, in irascibili odium vitiorum, in
concupiscibili desiderium virtutum. Sed odium est in concupiscibili,
sicut et amor, cui contrariatur, ut dicitur in II Topic. Ergo
eadem passio est in concupiscibili et irascibili.
3. Praeterea, passiones et actus differunt specie secundum obiecta.
Sed passionum irascibilis et concupiscibilis eadem obiecta sunt,
scilicet bonum et malum. Ergo eaedem sunt passiones irascibilis et
concupiscibilis.
Sed contra, diversarum potentiarum actus sunt specie diversi, sicut
videre et audire. Sed irascibilis et concupiscibilis sunt duae
potentiae dividentes appetitum sensitivum, ut in primo dictum est.
Ergo, cum passiones sint motus appetitus sensitivi, ut supra dictum
est, passiones quae sunt in irascibili, erunt aliae secundum speciem a
passionibus quae sunt in concupiscibili.
Respondeo dicendum quod passiones quae sunt in irascibili et in
concupiscibili, differunt specie. Cum enim diversae potentiae habeant
diversa obiecta, ut in primo dictum est, necesse est quod passiones
diversarum potentiarum ad diversa obiecta referantur. Unde multo magis
passiones diversarum potentiarum specie differunt, maior enim
differentia obiecti requiritur ad diversificandam speciem potentiarum,
quam ad diversificandam speciem passionum vel actuum. Sicut enim in
naturalibus diversitas generis consequitur diversitatem potentiae
materiae, diversitas autem speciei diversitatem formae in eadem
materia; ita in actibus animae, actus ad diversas potentias
pertinentes, sunt non solum specie, sed etiam genere diversi; actus
autem vel passiones respicientes diversa obiecta specialia comprehensa
sub uno communi obiecto unius potentiae, differunt sicut species illius
generis. Ad cognoscendum ergo quae passiones sint in irascibili, et
quae in concupiscibili, oportet assumere obiectum utriusque potentiae.
Dictum est autem in primo quod obiectum potentiae concupiscibilis est
bonum vel malum sensibile simpliciter acceptum, quod est delectabile
vel dolorosum. Sed quia necesse est quod interdum anima difficultatem
vel pugnam patiatur in adipiscendo aliquod huiusmodi bonum, vel
fugiendo aliquod huiusmodi malum, inquantum hoc est quodammodo elevatum
supra facilem potestatem animalis; ideo ipsum bonum vel malum,
secundum quod habet rationem ardui vel difficilis, est obiectum
irascibilis. Quaecumque ergo passiones respiciunt absolute bonum vel
malum, pertinent ad concupiscibilem; ut gaudium, tristitia, amor,
odium, et similia. Quaecumque vero passiones respiciunt bonum vel
malum sub ratione ardui, prout est aliquid adipiscibile vel fugibile
cum aliqua difficultate, pertinent ad irascibilem; ut audacia,
timor, spes, et huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in primo dictum est, ad hoc vis
irascibilis data est animalibus, ut tollantur impedimenta quibus
concupiscibilis in suum obiectum tendere prohibetur, vel propter
difficultatem boni adipiscendi, vel propter difficultatem mali
superandi. Et ideo passiones irascibilis omnes terminantur ad
passiones concupiscibilis. Et secundum hoc, etiam passiones quae sunt
in irascibili, consequitur gaudium et tristitia, quae sunt in
concupiscibili.
Ad secundum dicendum quod odium vitiorum attribuit Hieronymus
irascibili, non propter rationem odii, quae proprie competit
concupiscibili; sed propter impugnationem, quae pertinet ad
irascibilem.
Ad tertium dicendum quod bonum inquantum est delectabile, movet
concupiscibilem. Sed si bonum habeat quandam difficultatem ad
adipiscendum, ex hoc ipso habet aliquid repugnans concupiscibili. Et
ideo necessarium fuit esse aliam potentiam quae in id tenderet. Et
eadem ratio est de malis. Et haec potentia est irascibilis. Unde ex
consequenti passiones concupiscibilis et irascibilis specie differunt.
|
|