|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod contrarietas passionum
irascibilis non sit nisi secundum contrarietatem boni et mali.
Passiones enim irascibilis ordinantur ad passiones concupiscibilis, ut
dictum est. Sed passiones concupiscibilis non contrariantur nisi
secundum contrarietatem boni et mali; sicut amor et odium, gaudium et
tristitia. Ergo nec passiones irascibilis.
2. Praeterea, passiones differunt secundum obiecta; sicut et motus
secundum terminos. Sed contrarietas non est in motibus nisi secundum
contrarietatem terminorum, ut patet in V Physic. Ergo neque in
passionibus est contrarietas nisi secundum contrarietatem obiectorum.
Obiectum autem appetitus est bonum vel malum. Ergo in nulla potentia
appetitiva potest esse contrarietas passionum nisi secundum
contrarietatem boni et mali.
3. Praeterea, omnis passio animae attenditur secundum accessum et
recessum, ut Avicenna dicit, in sexto de naturalibus. Sed accessus
causatur ex ratione boni, recessus autem ex ratione mali, quia sicut
bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic., ita malum
est quod omnia fugiunt. Ergo contrarietas in passionibus animae non
potest esse nisi secundum bonum et malum.
Sed contra, timor et audacia sunt contraria, ut patet in III
Ethic. sed timor et audacia non differunt secundum bonum et malum,
quia utrumque est respectu aliquorum malorum. Ergo non omnis
contrarietas passionum irascibilis est secundum contrarietatem boni et
mali.
Respondeo dicendum quod passio quidam motus est, ut dicitur in III
Physic. Unde oportet contrarietatem passionum accipere secundum
contrarietatem motuum vel mutationum. Est autem duplex contrarietas in
mutationibus vel motibus, ut dicitur in V Physic. Una quidem
secundum accessum et recessum ab eodem termino, quae quidem
contrarietas est proprie mutationum, idest generationis, quae est
mutatio ad esse, et corruptionis, quae est mutatio ab esse. Alia
autem secundum contrarietatem terminorum, quae proprie est contrarietas
motuum, sicut dealbatio, quae est motus a nigro in album, opponitur
denigrationi, quae est motus ab albo in nigrum. Sic igitur in
passionibus animae duplex contrarietas invenitur, una quidem secundum
contrarietatem obiectorum, scilicet boni et mali; alia vero secundum
accessum et recessum ab eodem termino. In passionibus quidem
concupiscibilis invenitur prima contrarietas tantum, quae scilicet est
secundum obiecta, in passionibus autem irascibilis invenitur utraque.
Cuius ratio est quia obiectum concupiscibilis, ut supra dictum est,
est bonum vel malum sensibile absolute. Bonum autem, inquantum
bonum, non potest esse terminus ut a quo, sed solum ut ad quem, quia
nihil refugit bonum inquantum bonum, sed omnia appetunt ipsum.
Similiter nihil appetit malum inquantum huiusmodi, sed omnia fugiunt
ipsum, et propter hoc, malum non habet rationem termini ad quem, sed
solum termini a quo. Sic igitur omnis passio concupiscibilis respectu
boni, est ut in ipsum, sicut amor, desiderium et gaudium, omnis vero
passio eius respectu mali, est ut ab ipso, sicut odium, fuga seu
abominatio, et tristitia. Unde in passionibus concupiscibilis non
potest esse contrarietas secundum accessum et recessum ab eodem
obiecto. Sed obiectum irascibilis est sensibile bonum vel malum, non
quidem absolute, sed sub ratione difficultatis vel arduitatis, ut
supra dictum est. Bonum autem arduum sive difficile habet rationem ut
in ipsum tendatur, inquantum est bonum, quod pertinet ad passionem
spei; et ut ab ipso recedatur, inquantum est arduum vel difficile,
quod pertinet ad passionem desperationis. Similiter malum arduum habet
rationem ut vitetur, inquantum est malum, et hoc pertinet ad passionem
timoris, habet etiam rationem ut in ipsum tendatur, sicut in quoddam
arduum, per quod scilicet aliquid evadit subiectionem mali, et sic
tendit in ipsum audacia. Invenitur ergo in passionibus irascibilis
contrarietas secundum contrarietatem boni et mali, sicut inter spem et
timorem, et iterum secundum accessum et recessum ab eodem termino,
sicut inter audaciam et timorem.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|