|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnis passio animae
habeat aliquid contrarium. Omnis enim passio animae vel est in
irascibili vel in concupiscibili, sicut supra dictum est. Sed
utraeque passiones habent contrarietatem suo modo. Ergo omnis passio
animae habet contrarium.
2. Praeterea, omnis passio animae habet vel bonum vel malum pro
obiecto, quae sunt obiecta universaliter appetitivae partis. Sed
passioni cuius obiectum est bonum, opponitur passio cuius obiectum est
malum. Ergo omnis passio habet contrarium.
3. Praeterea, omnis passio animae est secundum accessum vel secundum
recessum, ut dictum est. Sed cuilibet accessui contrariatur
recessus, et e converso. Ergo omnis passio animae habet contrarium.
Sed contra, ira est quaedam passio animae. Sed nulla passio ponitur
contraria irae, ut patet in IV Ethic. Ergo non omnis passio habet
contrarium.
Respondeo dicendum quod singulare est in passione irae, quod non
potest habere contrarium, neque secundum accessum et recessum, neque
secundum contrarietatem boni et mali. Causatur enim ira ex malo
difficili iam iniacente. Ad cuius praesentiam, necesse est quod aut
appetitus succumbat, et sic non exit terminos tristitiae, quae est
passio concupiscibilis, aut habet motum ad invadendum malum laesivum,
quod pertinet ad iram. Motum autem ad fugiendum habere non potest,
quia iam malum ponitur praesens vel praeteritum. Et sic motui irae non
contrariatur aliqua passio secundum contrarietatem accessus et
recessus. Similiter etiam nec secundum contrarietatem boni et mali.
Quia malo iam iniacenti opponitur bonum iam adeptum, quod iam non
potest habere rationem ardui vel difficilis. Nec post adeptionem boni
remanet alius motus, nisi quietatio appetitus in bono adepto, quae
pertinet ad gaudium, quod est passio concupiscibilis. Unde motus irae
non potest habere aliquem motum animae contrarium, sed solummodo
opponitur ei cessatio a motu, sicut philosophus dicit, in sua
rhetorica, quod mitescere opponitur ei quod est irasci, quod non est
oppositum contrarie, sed negative vel privative.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|