|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non possint in aliqua
potentia esse passiones specie differentes, et non contrariae ad
invicem. Passiones enim animae differunt secundum obiecta. Obiecta
autem passionum animae sunt bonum et malum, secundum quorum
differentiam passiones habent contrarietatem. Ergo nullae passiones
eiusdem potentiae, non habentes contrarietatem ad invicem, differunt
specie.
2. Praeterea, differentia speciei est differentia secundum formam.
Sed omnis differentia secundum formam, est secundum aliquam
contrarietatem, ut dicitur in X Metaphys. Ergo passiones eiusdem
potentiae quae non sunt contrariae, non differunt specie.
3. Praeterea, cum omnis passio animae consistat in accessu vel
recessu ad bonum vel ad malum, necesse videtur quod omnis differentia
passionum animae sit vel secundum differentiam boni et mali; vel
secundum differentiam accessus et recessus; vel secundum maiorem vel
minorem accessum aut recessum. Sed primae duae differentiae inducunt
contrarietatem in passionibus animae, ut dictum est. Tertia autem
differentia non diversificat speciem, quia sic essent infinitae species
passionum animae. Ergo non potest esse quod passiones eiusdem
potentiae animae differant specie, et non sint contrariae.
Sed contra, amor et gaudium differunt specie, et sunt in
concupiscibili. Nec tamen contrariantur ad invicem, quin potius unum
est causa alterius. Ergo sunt aliquae passiones eiusdem potentiae quae
differunt specie, nec sunt contrariae.
Respondeo dicendum quod passiones differunt secundum activa, quae sunt
obiecta passionum animae. Differentia autem activorum potest attendi
dupliciter, uno modo, secundum speciem vel naturam ipsorum activorum,
sicut ignis differt ab aqua; alio modo, secundum diversam virtutem
activam. Diversitas autem activi vel motivi quantum ad virtutem
movendi, potest accipi in passionibus animae secundum similitudinem
agentium naturalium. Omne enim movens trahit quodammodo ad se
patiens, vel a se repellit. Trahendo quidem ad se, tria facit in
ipso. Nam primo quidem, dat ei inclinationem vel aptitudinem ut in
ipsum tendat, sicut cum corpus leve, quod est sursum, dat levitatem
corpori generato, per quam habet inclinationem vel aptitudinem ad hoc
quod sit sursum. Secundo, si corpus generatum est extra locum
proprium, dat ei moveri ad locum. Tertio, dat ei quiescere, in
locum cum pervenerit, quia ex eadem causa aliquid quiescit in loco,
per quam movebatur ad locum. Et similiter intelligendum est de causa
repulsionis. In motibus autem appetitivae partis, bonum habet quasi
virtutem attractivam, malum autem virtutem repulsivam. Bonum ergo
primo quidem in potentia appetitiva causat quandam inclinationem, seu
aptitudinem, seu connaturalitatem ad bonum, quod pertinet ad passionem
amoris. Cui per contrarium respondet odium, ex parte mali.
Secundo, si bonum sit nondum habitum, dat ei motum ad assequendum
bonum amatum, et hoc pertinet ad passionem desiderii vel
concupiscentiae. Et ex opposito, ex parte mali, est fuga vel
abominatio. Tertio, cum adeptum fuerit bonum, dat appetitus
quietationem quandam in ipso bono adepto, et hoc pertinet ad
delectationem vel gaudium. Cui opponitur ex parte mali dolor vel
tristitia. In passionibus autem irascibilis, praesupponitur quidem
aptitudo vel inclinatio ad prosequendum bonum vel fugiendum malum, ex
concupiscibili, quae absolute respicit bonum vel malum. Et respectu
boni nondum adepti, est spes et desperatio. Respectu autem mali
nondum iniacentis, est timor et audacia. Respectu autem boni adepti,
non est aliqua passio in irascibili, quia iam non habet rationem
ardui, ut supra dictum est. Sed ex malo iam iniacenti, sequitur
passio irae. Sic igitur patet quod in concupiscibili sunt tres
coniugationes passionum, scilicet amor et odium, desiderium et fuga
gaudium et tristitia. Similiter in irascibili sunt tres, scilicet
spes et desperatio, timor et audacia, et ira, cui nulla passio
opponitur. Sunt ergo omnes passiones specie differentes undecim, sex
quidem in concupiscibili, et quinque in irascibili; sub quibus omnes
animae passiones continentur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|