|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla passio animae sit
bona vel mala moraliter. Bonum enim et malum morale est proprium
hominis, mores enim proprie dicuntur humani, ut Ambrosius dicit,
super Lucam. Sed passiones non sunt propriae hominum, sed sunt etiam
aliis animalibus communes. Ergo nulla passio animae est bona vel mala
moraliter.
2. Praeterea, bonum vel malum hominis est secundum rationem esse,
vel praeter rationem esse, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Sed passiones animae non sunt in ratione, sed in appetitu
sensitivo, ut supra dictum est. Ergo non pertinent ad bonum vel malum
hominis, quod est bonum morale.
3. Praeterea, philosophus dicit, in II Ethic., quod
passionibus neque laudamur neque vituperamur. Sed secundum bona et
mala moralia, laudamur et vituperamur. Ergo passiones non sunt bonae
vel malae moraliter.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, de
passionibus animae loquens mala sunt ista, si malus est amor; bona,
si bonus.
Respondeo dicendum quod passiones animae dupliciter possunt
considerari, uno modo, secundum se; alio modo, secundum quod
subiacent imperio rationis et voluntatis. Si igitur secundum se
considerentur, prout scilicet sunt motus quidam irrationalis
appetitus, sic non est in eis bonum vel malum morale, quod dependet a
ratione, ut supra dictum est. Si autem considerentur secundum quod
subiacent imperio rationis et voluntatis, sic est in eis bonum et malum
morale. Propinquior enim est appetitus sensitivus ipsi rationi et
voluntati, quam membra exteriora; quorum tamen motus et actus sunt
boni vel mali moraliter, secundum quod sunt voluntarii. Unde multo
magis et ipsae passiones, secundum quod sunt voluntariae, possunt dici
bonae vel malae moraliter. Dicuntur autem voluntariae vel ex eo quod a
voluntate imperantur, vel ex eo quod a voluntate non prohibentur.
Ad primum ergo dicendum quod istae passiones secundum se consideratae,
sunt communes hominibus et aliis animalibus, sed secundum quod a
ratione imperantur, sunt propriae hominum.
Ad secundum dicendum quod etiam inferiores vires appetitivae dicuntur
rationales, secundum quod participant aliqualiter rationem, ut dicitur
in I Ethic.
Ad tertium dicendum quod philosophus dicit quod non laudamur aut
vituperamur secundum passiones absolute consideratas, sed non removet
quin possint fieri laudabiles vel vituperabiles secundum quod a ratione
ordinantur. Unde subdit, non enim laudatur aut vituperatur qui timet
aut irascitur, sed qui aliqualiter, idest secundum rationem vel
praeter rationem.
|
|