|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnes passiones animae
sint malae moraliter. Dicit enim Augustinus, IX de Civ. Dei,
quod passiones animae quidam vocant morbos vel perturbationes animae.
Sed omnis morbus vel perturbatio animae est aliquid malum moraliter.
Ergo omnis passio animae moraliter mala est.
2. Praeterea, Damascenus dicit quod operatio quidem qui secundum
naturam motus est, passio vero qui praeter naturam. Sed quod est
praeter naturam in motibus animae, habet rationem peccati et mali
moralis, unde ipse alibi dicit quod Diabolus versus est ex eo quod est
secundum naturam, in id quod est praeter naturam. Ergo huiusmodi
passiones sunt malae moraliter.
3. Praeterea, omne quod inducit ad peccatum, habet rationem mali.
Sed huiusmodi passiones inducunt ad peccatum, unde Rom. VII
dicuntur passiones peccatorum. Ergo videtur quod sint malae
moraliter.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, quod
rectus amor omnes istas affectiones rectas habet. Metuunt enim
peccare, cupiunt perseverare, dolent in peccatis, gaudent in operibus
bonis.
Respondeo dicendum quod circa hanc quaestionem diversa fuit sententia
Stoicorum et Peripateticorum, nam Stoici dixerunt omnes passiones
esse malas; Peripatetici vero dixerunt passiones moderatas esse
bonas. Quae quidem differentia, licet magna videatur secundum vocem,
tamen secundum rem vel nulla est, vel parva, si quis utrorumque
intentiones consideret. Stoici enim non discernebant inter sensum et
intellectum; et per consequens nec inter intellectivum appetitum et
sensitivum. Unde non discernebant passiones animae a motibus
voluntatis secundum hoc quod passiones animae sunt in appetitu
sensitivo, simplices autem motus voluntatis sunt in intellectivo; sed
omnem rationabilem motum appetitivae partis vocabant voluntatem,
passionem autem dicebant motum progredientem extra limites rationis.
Et ideo, eorum sententiam sequens, Tullius, in III libro de
Tusculanis quaestionibus, omnes passiones vocat animae morbos. Ex
quo argumentatur quod qui morbosi sunt, sani non sunt; et qui sani non
sunt, insipientes sunt. Unde et insipientes insanos dicimus.
Peripatetici vero omnes motus appetitus sensitivi passiones vocant.
Unde eas bonas aestimant, cum sunt a ratione moderatae; malas autem,
cum sunt praeter moderationem rationis. Ex quo patet quod Tullius,
in eodem libro, Peripateticorum sententiam, qui approbabant
mediocritatem passionum, inconvenienter improbat, dicens quod omne
malum, etiam mediocre, vitandum est, nam sicut corpus, etiamsi
mediocriter aegrum est, sanum non est; sic ista mediocritas morborum
vel passionum animae, sana non est. Non enim passiones dicuntur morbi
vel perturbationes animae, nisi cum carent moderatione rationis.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod in omni passione animae additur aliquid, vel
diminuitur a naturali motu cordis, inquantum cor intensius vel
remissius movetur, secundum systolen aut diastolen, et secundum hoc
habet passionis rationem. Non tamen oportet quod passio semper
declinet ab ordine naturalis rationis.
Ad tertium dicendum quod passiones animae, inquantum sunt praeter
ordinem rationis, inclinant ad peccatum, inquantum autem sunt
ordinatae a ratione, pertinent ad virtutem.
|
|