|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod passio quaecumque semper
diminuat de bonitate actus moralis. Omne enim quod impedit iudicium
rationis, ex quo dependet bonitas actus moralis, diminuit per
consequens bonitatem actus moralis. Sed omnis passio impedit iudicium
rationis, dicit enim Sallustius, in Catilinario, omnes homines qui
de rebus dubiis consultant, ab odio, ira, amicitia atque misericordia
vacuos esse decet. Ergo omnis passio diminuit bonitatem moralis
actus.
2. Praeterea, actus hominis, quanto est Deo similior, tanto est
melior, unde dicit apostolus, Ephes. V, estote imitatores Dei,
sicut filii carissimi. Sed Deus et sancti Angeli sine ira puniunt,
sine miseriae compassione subveniunt ut Augustinus dicit, in IX de
Civ. Dei. Ergo est melius huiusmodi opera bona agere sine passione
animae, quam cum passione.
3. Praeterea, sicut malum morale attenditur per ordinem ad
rationem, ita et bonum morale. Sed malum morale diminuitur per
passionem, minus enim peccat qui peccat ex passione, quam qui peccat
ex industria. Ergo maius bonum operatur qui operatur bonum sine
passione, quam qui operatur cum passione.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX de Civ. Dei, quod
passio misericordiae rationi deservit, quando ita praebetur
misericordia, ut iustitia conservetur, sive cum indigenti tribuitur,
sive cum ignoscitur poenitenti. Sed nihil quod deservit rationi,
diminuit bonum morale. Ergo passio animae non diminuit bonum moris.
Respondeo dicendum quod Stoici, sicut ponebant omnem passionem animae
esse malam, ita ponebant consequenter omnem passionem animae diminuere
actus bonitatem, omne enim bonum ex permixtione mali vel totaliter
tollitur, vel fit minus bonum. Et hoc quidem verum est, si dicamus
passiones animae solum inordinatos motus sensitivi appetitus, prout
sunt perturbationes seu aegritudines. Sed si passiones simpliciter
nominemus omnes motus appetitus sensitivi, sic ad perfectionem humani
boni pertinet quod etiam ipsae passiones sint moderatae per rationem.
Cum enim bonum hominis consistat in ratione sicut in radice, tanto
istud bonum erit perfectius, quanto ad plura quae homini conveniunt,
derivari potest. Unde nullus dubitat quin ad perfectionem moralis boni
pertineat quod actus exteriorum membrorum per rationis regulam
dirigantur. Unde, cum appetitus sensitivus possit obedire rationi,
ut supra dictum est, ad perfectionem moralis sive humani boni pertinet
quod etiam ipsae passiones animae sint regulatae per rationem. Sicut
igitur melius est quod homo et velit bonum, et faciat exteriori actu;
ita etiam ad perfectionem boni moralis pertinet quod homo ad bonum
moveatur non solum secundum voluntatem, sed etiam secundum appetitum
sensitivum; secundum illud quod in Psalmo LXXXIII, dicitur,
cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum, ut cor accipiamus pro
appetitu intellectivo, carnem autem pro appetitu sensitivo.
Ad primum ergo dicendum quod passiones animae dupliciter se possunt
habere ad iudicium rationis. Uno modo, antecedenter. Et sic, cum
obnubilent iudicium rationis, ex quo dependet bonitas moralis actus,
diminuunt actus bonitatem, laudabilius enim est quod ex iudicio
rationis aliquis faciat opus caritatis, quam ex sola passione
misericordiae. Alio modo se habent consequenter. Et hoc dupliciter.
Uno modo, per modum redundantiae, quia scilicet, cum superior pars
animae intense movetur in aliquid, sequitur motum eius etiam pars
inferior. Et sic passio existens consequenter in appetitu sensitivo,
est signum intensionis voluntatis. Et sic indicat bonitatem moralem
maiorem. Alio modo, per modum electionis, quando scilicet homo ex
iudicio rationis eligit affici aliqua passione, ut promptius operetur,
cooperante appetitu sensitivo. Et sic passio animae addit ad bonitatem
actionis.
Ad secundum dicendum quod in Deo et in Angelis non est appetitus
sensitivus, neque etiam membra corporea, et ideo bonum in eis non
attenditur secundum ordinationem passionum aut corporeorum actuum,
sicut in nobis.
Ad tertium dicendum quod passio tendens in malum, praecedens iudicium
rationis, diminuit peccatum, sed consequens aliquo praedictorum
modorum, auget ipsum, vel significat augmentum eius.
|
|