|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nulla passio animae,
secundum speciem suam, sit bona vel mala moraliter. Bonum enim et
malum morale attenditur secundum rationem. Sed passiones sunt in
appetitu sensitivo, et ita id quod est secundum rationem, accidit
eis. Cum ergo nihil quod est per accidens, pertineat ad speciem rei;
videtur quod nulla passio secundum suam speciem sit bona vel mala.
2. Praeterea, actus et passiones habent speciem ex obiecto. Si
ergo aliqua passio secundum suam speciem esset bona vel mala, oporteret
quod passiones quarum obiectum est bonum, bonae essent secundum suam
speciem, ut amor, desiderium et gaudium; et passiones quarum obiectum
est malum essent malae secundum suam speciem, ut odium, timor et
tristitia. Sed hoc patet esse falsum. Non ergo aliqua passio est
bona vel mala ex sua specie.
3. Praeterea, nulla species passionum est quae non inveniatur in
aliis animalibus. Sed bonum morale non invenitur nisi in homine.
Ergo nulla passio animae bona est vel mala ex sua specie.
Sed contra est quod Augustinus dicit, IX de Civ. Dei, quod
misericordia pertinet ad virtutem. Philosophus etiam dicit, in II
Ethic., quod verecundia est passio laudabilis. Ergo aliquae
passiones sunt bonae vel malae secundum suam speciem.
Respondeo dicendum quod sicut de actibus dictum est, ita et de
passionibus dicendum videtur, quod scilicet species actus vel passionis
dupliciter considerari potest. Uno modo, secundum quod est in genere
naturae, et sic bonum vel malum morale non pertinet ad speciem actus
vel passionis. Alio modo, secundum quod pertinent ad genus moris,
prout scilicet participant aliquid de voluntario et de iudicio
rationis. Et hoc modo bonum et malum morale possunt pertinere ad
speciem passionis, secundum quod accipitur ut obiectum passionis
aliquid de se conveniens rationi, vel dissonum a ratione, sicut patet
de verecundia, quae est timor turpis; et de invidia, quae est
tristitia de bono alterius. Sic enim pertinent ad speciem exterioris
actus.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit de passionibus
secundum quod pertinent ad speciem naturae, prout scilicet appetitus
sensitivus in se consideratur. Secundum vero quod appetitus sensitivus
obedit rationi, iam bonum et malum rationis non est in passionibus eius
per accidens, sed per se.
Ad secundum dicendum quod passiones quae in bonum tendunt, si sit
verum bonum, sunt bonae, et similiter quae a vero malo recedunt. E
converso vero passiones quae sunt per recessum a bono, et per accessum
ad malum, sunt malae.
Ad tertium dicendum quod in brutis animalibus appetitus sensitivus non
obedit rationi. Et tamen inquantum ducitur quadam aestimativa
naturali, quae subiicitur rationi superiori, scilicet divinae, est in
eis quaedam similitudo moralis boni, quantum ad animae passiones.
|
|