|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod passiones irascibilis
sint priores passionibus concupiscibilis. Ordo enim passionum est
secundum ordinem obiectorum. Sed obiectum irascibilis est bonum
arduum, quod videtur esse supremum inter alia bona. Ergo passiones
irascibilis videntur praeesse passionibus concupiscibilis.
2. Praeterea, movens est prius moto. Sed irascibilis comparatur ad
concupiscibilem sicut movens ad motum, ad hoc enim datur animalibus,
ut tollantur impedimenta quibus concupiscibilis prohibetur frui suo
obiecto, ut supra dictum est; removens autem prohibens habet rationem
moventis, ut dicitur in VIII Physic. Ergo passiones irascibilis
sunt priores passionibus concupiscibilis.
3. Praeterea, gaudium et tristitia sunt passiones concupiscibilis.
Sed gaudium et tristitia consequuntur ad passiones irascibilis, dicit
enim philosophus, in IV Ethic., quod punitio quietat impetum
irae, delectationem loco tristitiae faciens. Ergo passiones
concupiscibilis sunt posteriores passionibus irascibilis.
Sed contra, passiones concupiscibilis respiciunt bonum absolutum,
passiones autem irascibilis respiciunt bonum contractum, scilicet
arduum. Cum igitur bonum simpliciter sit prius quam bonum contractum,
videtur quod passiones concupiscibilis sint priores passionibus
irascibilis.
Respondeo dicendum quod passiones concupiscibilis ad plura se habent
quam passiones irascibilis. Nam in passionibus concupiscibilis
invenitur aliquid pertinens ad motum, sicut desiderium; et aliquid
pertinens ad quietem, sicut gaudium et tristitia. Sed in passionibus
irascibilis non invenitur aliquid pertinens ad quietem, sed solum
pertinens ad motum. Cuius ratio est quia id in quo iam quiescitur,
non habet rationem difficilis seu ardui, quod est obiectum
irascibilis. Quies autem, cum sit finis motus, est prior in
intentione, sed posterior in executione. Si ergo comparentur
passiones irascibilis ad passiones concupiscibilis quae significant
quietem in bono; manifeste passiones irascibilis praecedunt, ordine
executionis, huiusmodi passiones concupiscibilis, sicut spes praecedit
gaudium, unde et causat ipsum, secundum illud apostoli, Rom.
XII, spe gaudentes. Sed passio concupiscibilis importans quietem
in malo, scilicet tristitia, media est inter duas passiones
irascibilis. Sequitur enim timorem, cum enim occurrerit malum quod
timebatur, causatur tristitia. Praecedit autem motum irae, quia cum
ex tristitia praecedente aliquis insurgit in vindictam, hoc pertinet ad
motum irae. Et quia rependere vicem malis, apprehenditur ut bonum;
cum iratus hoc consecutus fuerit, gaudet. Et sic manifestum est quod
omnis passio irascibilis terminatur ad passionem concupiscibilis
pertinentem ad quietem, scilicet vel ad gaudium vel ad tristitiam.
Sed si comparentur passiones irascibilis ad passiones concupiscibilis
quae important motum, sic manifeste passiones concupiscibilis sunt
priores, eo quod passiones irascibilis addunt supra passiones
concupiscibilis; sicut et obiectum irascibilis addit supra obiectum
concupiscibilis arduitatem sive difficultatem. Spes enim supra
desiderium addit quendam conatum, et quandam elevationem animi ad
consequendum bonum arduum. Et similiter timor addit supra fugam seu
abominationem, quandam depressionem animi, propter difficultatem
mali. Sic ergo passiones irascibilis mediae sunt inter passiones
concupiscibilis quae important motum in bonum vel in malum; et inter
passiones concupiscibilis quae important quietem in bono vel in malo.
Et sic patet quod passiones irascibilis et principium habent a
passionibus concupiscibilis, et in passiones concupiscibilis
terminantur.
Ad primum ergo dicendum quod illa ratio procederet, si de ratione
obiecti concupiscibilis esset aliquid oppositum arduo, sicut de ratione
obiecti irascibilis est quod sit arduum. Sed quia obiectum
concupiscibilis est bonum absolute, prius naturaliter est quam obiectum
irascibilis, sicut commune proprio.
Ad secundum dicendum quod removens prohibens non est movens per se,
sed per accidens. Nunc autem loquimur de ordine passionum per se. Et
praeterea irascibilis removet prohibens quietem concupiscibilis in suo
obiecto. Unde ex hoc non sequitur nisi quod passiones irascibilis
praecedunt passiones concupiscibilis ad quietem pertinentes.
De quibus etiam tertia ratio procedit.
|
|