|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod amor non sit prima
passionum concupiscibilis. Vis enim concupiscibilis a concupiscentia
denominatur, quae est eadem passio cum desiderio. Sed denominatio fit
a potiori, ut dicitur in II de anima. Ergo concupiscentia est
potior amore.
2. Praeterea, amor unionem quandam importat, est enim vis unitiva
et concretiva, ut Dionysius dicit, in IV cap. de Div. Nom.
Sed concupiscentia vel desiderium est motus ad unionem rei concupitae
vel desideratae. Ergo concupiscentia est prior amore.
3. Praeterea, causa est prior effectu. Sed delectatio est
quandoque causa amoris, quidam enim propter delectationem amant, ut
dicitur in VIII Ethic. Ergo delectatio est prior amore. Non
ergo prima inter passiones concupiscibilis est amor.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XIV de Civ. Dei, quod
omnes passiones ex amore causantur, amor enim inhians habere quod
amatur, cupiditas est; id autem habens, eoque fruens, laetitia est.
Amor ergo est prima passionum concupiscibilis.
Respondeo dicendum quod obiectum concupiscibilis sunt bonum et malum.
Naturaliter autem est prius bonum malo, eo quod malum est privatio
boni. Unde et omnes passiones quarum obiectum est bonum, naturaliter
sunt priores passionibus quarum obiectum est malum, unaquaeque scilicet
sua opposita, quia enim bonum quaeritur, ideo refutatur oppositum
malum. Bonum autem habet rationem finis, qui quidem est prior in
intentione, sed est posterior in consecutione. Potest ergo ordo
passionum concupiscibilis attendi vel secundum intentionem, vel
secundum consecutionem. Secundum quidem consecutionem, illud est
prius quod primo fit in eo quod tendit ad finem. Manifestum est autem
quod omne quod tendit ad finem aliquem, primo quidem habet aptitudinem
seu proportionem ad finem, nihil enim tendit in finem non
proportionatum; secundo, movetur ad finem; tertio, quiescit in fine
post eius consecutionem. Ipsa autem aptitudo sive proportio appetitus
ad bonum est amor, qui nihil aliud est quam complacentia boni; motus
autem ad bonum est desiderium vel concupiscentia; quies autem in bono
est gaudium vel delectatio. Et ideo secundum hunc ordinem, amor
praecedit desiderium, et desiderium praecedit delectationem. Sed
secundum ordinem intentionis, est e converso, nam delectatio intenta
causat desiderium et amorem. Delectatio enim est fruitio boni, quae
quodammodo est finis sicut et ipsum bonum, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod hoc modo nominatur aliquid, secundum quod
nobis innotescit, voces enim sunt signa intellectuum, secundum
philosophum. Nos autem, ut plurimum, per effectum cognoscimus
causam. Effectus autem amoris, quando quidem habetur ipsum amatum,
est delectatio, quando vero non habetur, est desiderium vel
concupiscentia. Ut autem Augustinus dicit, in X de Trin., amor
magis sentitur, cum eum prodit indigentia. Unde inter omnes passiones
concupiscibilis, magis sensibilis est concupiscentia. Et propter
hoc, ab ea denominatur potentia.
Ad secundum dicendum quod duplex est unio amati ad amantem. Una
quidem realis, secundum scilicet coniunctionem ad rem ipsam. Et talis
unio pertinet ad gaudium vel delectationem, quae sequitur desiderium.
Alia autem est unio affectiva, quae est secundum aptitudinem vel
proportionem, prout scilicet ex hoc quod aliquid habet aptitudinem ad
alterum et inclinationem, iam participat aliquid eius. Et sic amor
unionem importat. Quae quidem unio praecedit motum desiderii.
Ad tertium dicendum quod delectatio causat amorem, secundum quod est
prior in intentione.
|
|