|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spes non sit prima inter
passiones irascibilis. Vis enim irascibilis ab ira denominatur. Cum
ergo denominatio fiat a potiori, videtur quod ira sit potior et prior
quam spes.
2. Praeterea, arduum est obiectum irascibilis. Sed magis videtur
esse arduum quod aliquis conetur superare malum contrarium quod imminet
ut futurum, quod pertinet ad audaciam; vel quod iniacet iam ut
praesens, quod pertinet ad iram; quam quod conetur acquirere
simpliciter aliquod bonum. Et similiter magis videtur esse arduum quod
conetur vincere malum praesens, quam malum futurum. Ergo ira videtur
esse potior passio quam audacia, et audacia quam spes. Et sic spes
non videtur esse prior.
3. Praeterea, prius occurrit, in motu ad finem, recessus a
termino, quam accessus ad terminum. Sed timor et desperatio important
recessum ab aliquo, audacia autem et spes important accessum ad
aliquid. Ergo timor et desperatio praecedunt spem et audaciam.
Sed contra, quanto aliquid est propinquius primo, tanto est prius.
Sed spes est propinquior amori, qui est prima passionum. Ergo spes
est prior inter omnes passiones irascibilis.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, omnes passiones
irascibilis important motum in aliquid. Motus autem ad aliquid in
irascibili potest causari ex duobus, uno modo, ex sola aptitudine seu
proportione ad finem, quae pertinet ad amorem vel odium; alio modo,
ex praesentia ipsius boni vel mali, quae pertinet ad tristitiam vel
gaudium. Et quidem ex praesentia boni non causatur aliqua passio in
irascibili, ut dictum est, sed ex praesentia mali causatur passio
irae. Quia igitur in via generationis seu consecutionis, proportio
vel aptitudo ad finem praecedit consecutionem finis; inde est quod
ira, inter omnes passiones irascibilis, est ultima, ordine
generationis. Inter alias autem passiones irascibilis, quae important
motum consequentem amorem vel odium boni vel mali, oportet quod
passiones quarum obiectum est bonum, scilicet spes et desperatio, sint
naturaliter priores passionibus quarum obiectum est malum, scilicet
audacia et timore. Ita tamen quod spes est prior desperatione, quia
spes est motus in bonum secundum rationem boni quod de sua ratione est
attractivum, et ideo est motus in bonum per se; desperatio autem est
recessus a bono, qui non competit bono secundum quod est bonum, sed
secundum aliquid aliud, unde est quasi per accidens. Et eadem
ratione, timor, cum sit recessus a malo, est prior quam audacia.
Quod autem spes et desperatio sint naturaliter priores quam timor et
audacia, ex hoc manifestum est, quod, sicut appetitus boni est ratio
quare vitetur malum, ita etiam spes et desperatio sunt ratio timoris et
audaciae, nam audacia consequitur spem victoriae, et timor consequitur
desperationem vincendi. Ira autem consequitur audaciam, nullus enim
irascitur vindictam appetens, nisi audeat vindicare, secundum quod
Avicenna dicit, in sexto de naturalibus. Sic ergo patet quod spes
est prima inter omnes passiones irascibilis. Et si ordinem omnium
passionum secundum viam generationis, scire velimus, primo occurrunt
amor et odium; secundo, desiderium et fuga; tertio, spes et
desperatio; quarto, timor et audacia; quinto, ira; sexto et
ultimo, gaudium et tristitia, quae consequuntur ad omnes passiones,
ut dicitur in II Ethic. Ita tamen quod amor est prior odio, et
desiderium fuga, et spes desperatione, et timor audacia, et gaudium
quam tristitia, ut ex praedictis colligi potest.
Ad primum ergo dicendum quod, quia ira causatur ex aliis passionibus
sicut effectus a causis praecedentibus, ideo ab ea, tanquam a
manifestiori, denominatur potentia.
Ad secundum dicendum quod arduum non est ratio accedendi vel
appetendi, sed potius bonum. Et ideo spes, quae directius respicit
bonum, est prior, quamvis audacia aliquando sit in magis arduum, vel
etiam ira.
Ad tertium dicendum quod appetitus primo et per se movetur in bonum,
sicut in proprium obiectum; et ex hoc causatur quod recedat a malo.
Proportionatur enim motus appetitivae partis, non quidem motui
naturali, sed intentioni naturae; quae per prius intendit finem quam
remotionem contrarii, quae non quaeritur nisi propter adeptionem
finis.
|
|