|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint istae quatuor
principales passiones, gaudium et tristitia, spes et timor.
Augustinus enim, in XIV de Civ. Dei, non ponit spem, sed
cupiditatem loco eius.
2. Praeterea, in passionibus animae est duplex ordo, scilicet
intentionis, et consecutionis seu generationis. Aut ergo principales
passiones accipiuntur secundum ordinem intentionis, et sic tantum
gaudium et tristitia, quae sunt finales, erunt principales passiones.
Aut secundum ordinem consecutionis seu generationis, et sic amor erit
principalis passio. Nullo ergo modo debent dici quatuor principales
passiones istae quatuor, gaudium et tristitia, spes et timor.
3. Praeterea, sicut audacia causatur ex spe, ita timor ex
desperatione. Aut ergo spes et desperatio debent poni principales
passiones, tanquam causae, aut spes et audacia, tanquam sibi ipsis
affines.
Sed contra est illud quod Boetius, in libro de Consol., enumerans
quatuor principales passiones, dicit, gaudia pelle, pelle timorem,
spemque fugato, nec dolor adsit.
Respondeo dicendum quod hae quatuor passiones communiter principales
esse dicuntur. Quarum duae, scilicet gaudium et tristitia,
principales dicuntur, quia sunt completivae et finales simpliciter
respectu omnium passionum, unde ad omnes passiones consequuntur, ut
dicitur in II Ethic. Timor autem et spes sunt principales, non
quidem quasi completivae simpliciter, sed quia sunt completivae in
genere motus appetitivi ad aliquid, nam respectu boni, incipit motus
in amore, et procedit in desiderium, et terminatur in spe; respectu
vero mali, incipit in odio, et procedit ad fugam, et terminatur in
timore. Et ideo solet harum quatuor passionum numerus accipi secundum
differentiam praesentis et futuri, motus enim respicit futurum, sed
quies est in aliquo praesenti. De bono igitur praesenti est gaudium;
de malo praesenti est tristitia; de bono vero futuro est spes; de malo
futuro est timor. Omnes autem aliae passiones, quae sunt de bono vel
de malo praesenti vel futuro, ad has completive reducuntur. Unde
etiam a quibusdam dicuntur principales hae praedictae quatuor
passiones, quia sunt generales. Quod quidem verum est, si spes et
timor designant motum appetitus communiter tendentem in aliquid
appetendum vel fugiendum.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus ponit desiderium vel
cupiditatem loco spei, inquantum ad idem pertinere videntur, scilicet
ad bonum futurum.
Ad secundum dicendum quod passiones istae dicuntur principales,
secundum ordinem intentionis et complementi. Et quamvis timor et spes
non sint ultimae passiones simpliciter, tamen sunt ultimae in genere
passionum tendentium in aliud quasi in futurum. Nec potest esse
instantia nisi de ira. Quae tamen non potest poni principalis passio,
quia est quidam effectus audaciae, quae non potest esse passio
principalis, ut infra dicetur.
Ad tertium dicendum quod desperatio importat recessum a bono, quod est
quasi per accidens, et audacia importat accessum ad malum, quod etiam
est per accidens. Et ideo hae passiones non possunt esse principales,
quia quod est per accidens, non potest dici principale. Et sic etiam
nec ira potest dici passio principalis, quae consequitur audaciam.
|
|