|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod amor non sit in
concupiscibili. Dicitur enim Sap. VIII, hanc, scilicet
sapientiam, amavi et exquisivi a iuventute mea. Sed concupiscibilis,
cum sit pars appetitus sensitivi, non potest tendere in sapientiam,
quae non comprehenditur sensu. Ergo amor non est in concupiscibili.
2. Praeterea, amor videtur esse idem cuilibet passioni, dicit enim
Augustinus, in XIV de Civ. Dei, amor inhians habere quod
amatur, cupiditas est; id autem habens, eoque fruens, laetitia;
fugiens quod ei adversatur, timor est; idque si acciderit sentiens,
tristitia est. Sed non omnis passio est in concupiscibili; sed
timor, etiam hic enumeratus, est in irascibili. Ergo non est
simpliciter dicendum quod amor sit in concupiscibili.
3. Praeterea, Dionysius, in IV cap. de Div. Nom., ponit
quendam amorem naturalem. Sed amor naturalis magis videtur pertinere
ad vires naturales, quae sunt animae vegetabilis. Ergo amor non
simpliciter est in concupiscibili.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Topic., quod amor
est in concupiscibili.
Respondeo dicendum quod amor est aliquid ad appetitum pertinens, cum
utriusque obiectum sit bonum. Unde secundum differentiam appetitus est
differentia amoris. Est enim quidam appetitus non consequens
apprehensionem ipsius appetentis, sed alterius, et huiusmodi dicitur
appetitus naturalis. Res enim naturales appetunt quod eis convenit
secundum suam naturam, non per apprehensionem propriam, sed per
apprehensionem instituentis naturam, ut in I libro dictum est. Alius
autem est appetitus consequens apprehensionem ipsius appetentis, sed ex
necessitate, non ex iudicio libero. Et talis est appetitus sensitivus
in brutis, qui tamen in hominibus aliquid libertatis participat,
inquantum obedit rationi. Alius autem est appetitus consequens
apprehensionem appetentis secundum liberum iudicium. Et talis est
appetitus rationalis sive intellectivus, qui dicitur voluntas. In
unoquoque autem horum appetituum, amor dicitur illud quod est
principium motus tendentis in finem amatum. In appetitu autem
naturali, principium huiusmodi motus est connaturalitas appetentis ad
id in quod tendit, quae dici potest amor naturalis, sicut ipsa
connaturalitas corporis gravis ad locum medium est per gravitatem, et
potest dici amor naturalis. Et similiter coaptatio appetitus
sensitivi, vel voluntatis, ad aliquod bonum, idest ipsa complacentia
boni, dicitur amor sensitivus, vel intellectivus seu rationalis.
Amor igitur sensitivus est in appetitu sensitivo, sicut amor
intellectivus in appetitu intellectivo. Et pertinet ad
concupiscibilem, quia dicitur per respectum ad bonum absolute, non per
respectum ad arduum, quod est obiectum irascibilis.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de amore
intellectivo vel rationali.
Ad secundum dicendum quod amor dicitur esse timor, gaudium, cupiditas
et tristitia, non quidem essentialiter, sed causaliter.
Ad tertium dicendum quod amor naturalis non solum est in viribus animae
vegetativae, sed in omnibus potentiis animae, et etiam in omnibus
partibus corporis, et universaliter in omnibus rebus, quia, ut
Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., omnibus est pulchrum et
bonum amabile; cum unaquaeque res habeat connaturalitatem ad id quod
est sibi conveniens secundum suam naturam.
|
|