|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod amor non sit passio.
Nulla enim virtus passio est. Sed omnis amor est virtus quaedam, ut
dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Ergo amor non est
passio.
2. Praeterea, amor est unio quaedam vel nexus, secundum
Augustinum, in libro de Trin. Sed unio vel nexus non est passio,
sed magis relatio. Ergo amor non est passio.
3. Praeterea, Damascenus dicit, in II libro, quod passio est
motus quidam. Amor autem non importat motum appetitus, qui est
desiderium; sed principium huiusmodi motus. Ergo amor non est
passio.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VIII Ethic., quod
amor est passio.
Respondeo dicendum quod passio est effectus agentis in patiente.
Agens autem naturale duplicem effectum inducit in patiens, nam primo
quidem dat formam, secundo autem dat motum consequentem formam; sicut
generans dat corpori gravitatem, et motum consequentem ipsam. Et ipsa
gravitas, quae est principium motus ad locum connaturalem propter
gravitatem, potest quodammodo dici amor naturalis. Sic etiam ipsum
appetibile dat appetitui, primo quidem, quandam coaptationem ad
ipsum, quae est complacentia appetibilis; ex qua sequitur motus ad
appetibile. Nam appetitivus motus circulo agitur, ut dicitur in
III de anima, appetibile enim movet appetitum, faciens se
quodammodo in eius intentione; et appetitus tendit in appetibile
realiter consequendum, ut sit ibi finis motus, ubi fuit principium.
Prima ergo immutatio appetitus ab appetibili vocatur amor, qui nihil
est aliud quam complacentia appetibilis; et ex hac complacentia
sequitur motus in appetibile, qui est desiderium; et ultimo quies,
quae est gaudium. Sic ergo, cum amor consistat in quadam immutatione
appetitus ab appetibili, manifestum est quod amor et passio, proprie
quidem, secundum quod est in concupiscibili; communiter autem, et
extenso nomine, secundum quod est in voluntate.
Ad primum ergo dicendum quod, quia virtus significat principium motus
vel actionis, ideo amor, inquantum est principium appetitivi motus, a
Dionysio vocatur virtus.
Ad secundum dicendum quod unio pertinet ad amorem, inquantum per
complacentiam appetitus amans se habet ad id quod amat, sicut ad
seipsum, vel ad aliquid sui. Et sic patet quod amor non est ipsa
relatio unionis, sed unio est consequens amorem. Unde et Dionysius
dicit quod amor est virtus unitiva, et philosophus dicit, in II
Polit., quod unio est opus amoris.
Ad tertium dicendum quod amor, etsi non nominet motum appetitus
tendentem in appetibile, nominat tamen motum appetitus quo immutatur ab
appetibili, ut ei appetibile complaceat.
|
|