|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod amor sit idem quod
dilectio. Dionysius enim, IV cap. de Div. Nom., dicit quod
hoc modo se habent amor et dilectio, sicut quatuor et bis duo,
rectilineum et habens rectas lineas. Sed ista significant idem. Ergo
amor et dilectio significant idem.
2. Praeterea, appetitivi motus secundum obiecta differunt. Sed
idem est obiectum dilectionis et amoris. Ergo sunt idem.
3. Praeterea, si dilectio et amor in aliquo differunt, maxime in
hoc differre videntur, quod dilectio sit in bono accipienda, amor
autem in malo, ut quidam dixerunt, secundum quod Augustinus narrat,
in XIV de Civ. Dei. Sed hoc modo non differunt, quia, ut
ibidem Augustinus dicit, in sacris Scripturis utrumque accipitur in
bono et in malo. Ergo amor et dilectio non differunt; sicut ipse
Augustinus ibidem concludit quod non est aliud amorem dicere, et aliud
dilectionem dicere.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod quibusdam sanctorum visum est divinius esse nomen amoris quam nomen
dilectionis.
Respondeo dicendum quod quatuor nomina inveniuntur ad idem quodammodo
pertinentia, scilicet amor, dilectio, caritas et amicitia.
Differunt tamen in hoc, quod amicitia, secundum philosophum in
VIII Ethic., est quasi habitus; amor autem et dilectio
significantur per modum actus vel passionis; caritas autem utroque modo
accipi potest. Differenter tamen significatur actus per ista tria.
Nam amor communius est inter ea, omnis enim dilectio vel caritas est
amor, sed non e converso. Addit enim dilectio supra amorem,
electionem praecedentem, ut ipsum nomen sonat. Unde dilectio non est
in concupiscibili, sed in voluntate tantum, et est in sola rationali
natura. Caritas autem addit supra amorem, perfectionem quandam
amoris, inquantum id quod amatur magni pretii aestimatur, ut ipsum
nomen designat.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius loquitur de amore et
dilectione, secundum quod sunt in appetitu intellectivo, sic enim amor
idem est quod dilectio.
Ad secundum dicendum quod obiectum amoris est communius quam obiectum
dilectionis, quia ad plura se extendit amor quam dilectio, sicut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod non differunt amor et dilectio secundum
differentiam boni et mali, sed sicut dictum est. In parte tamen
intellectiva idem est amor et dilectio. Et sic loquitur ibi
Augustinus de amore, unde parum post subdit quod recta voluntas est
bonus amor, et perversa voluntas est malus amor. Quia tamen amor,
qui est passio concupiscibilis, plurimos inclinat ad malum, inde
habuerunt occasionem qui praedictam differentiam assignaverunt.
Ad quartum dicendum quod ideo aliqui posuerunt, etiam in ipsa
voluntate, nomen amoris esse divinius nomine dilectionis, quia amor
importat quandam passionem, praecipue secundum quod est in appetitu
sensitivo; dilectio autem praesupponit iudicium rationis. Magis autem
homo in Deum tendere potest per amorem, passive quodammodo ab ipso
Deo attractus, quam ad hoc eum propria ratio ducere possit, quod
pertinet ad rationem dilectionis, ut dictum est. Et propter hoc,
divinius est amor quam dilectio.
|
|