|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solum bonum sit causa
amoris. Bonum enim non est causa amoris, nisi quia amatur. Sed
contingit etiam malum amari, secundum illud Psalmi X, qui diligit
iniquitatem, odit animam suam, alioquin omnis amor esset bonus. Ergo
non solum bonum est causa amoris.
2. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod eos qui
mala sua dicunt, amamus. Ergo videtur quod malum sit causa amoris.
3. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., quod
non solum bonum, sed etiam pulchrum est omnibus amabile.
Sed contra est quod Augustinus dicit, VIII de Trin., non
amatur certe nisi bonum. Solum igitur bonum est causa amoris.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, amor ad appetitivam
potentiam pertinet, quae est vis passiva. Unde obiectum eius
comparatur ad ipsam sicut causa motus vel actus ipsius. Oportet igitur
ut illud sit proprie causa amoris quod est amoris obiectum. Amoris
autem proprium obiectum est bonum, quia, ut dictum est, amor importat
quandam connaturalitatem vel complacentiam amantis ad amatum; unicuique
autem est bonum id quod est sibi connaturale et proportionatum. Unde
relinquitur quod bonum sit propria causa amoris.
Ad primum ergo dicendum quod malum nunquam amatur nisi sub ratione
boni, scilicet inquantum est secundum quid bonum, et apprehenditur ut
simpliciter bonum. Et sic aliquis amor est malus, inquantum tendit in
id quod non est simpliciter verum bonum. Et per hunc modum homo
diligit iniquitatem, inquantum per iniquitatem adipiscitur aliquod
bonum, puta delectationem vel pecuniam vel aliquid huiusmodi.
Ad secundum dicendum quod illi qui mala sua dicunt, non propter mala
amantur, sed propter hoc quod dicunt mala, hoc enim quod est dicere
mala sua, habet rationem boni, inquantum excludit fictionem seu
simulationem.
Ad tertium dicendum quod pulchrum est idem bono, sola ratione
differens. Cum enim bonum sit quod omnia appetunt, de ratione boni
est quod in eo quietetur appetitus, sed ad rationem pulchri pertinet
quod in eius aspectu seu cognitione quietetur appetitus. Unde et illi
sensus praecipue respiciunt pulchrum, qui maxime cognoscitivi sunt,
scilicet visus et auditus rationi deservientes, dicimus enim pulchra
visibilia et pulchros sonos. In sensibilibus autem aliorum sensuum,
non utimur nomine pulchritudinis, non enim dicimus pulchros sapores aut
odores. Et sic patet quod pulchrum addit supra bonum, quendam ordinem
ad vim cognoscitivam, ita quod bonum dicatur id quod simpliciter
complacet appetitui; pulchrum autem dicatur id cuius ipsa apprehensio
placet.
|
|