|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod cognitio non sit causa
amoris. Quod enim aliquid quaeratur, hoc contingit ex amore. Sed
aliqua quaeruntur quae nesciuntur, sicut scientiae, cum enim in his
idem sit eas habere quod eas nosse, ut Augustinus dicit in libro
octoginta trium quaest., si cognoscerentur, haberentur, et non
quaererentur. Ergo cognitio non est causa amoris.
2. Praeterea, eiusdem rationis videtur esse quod aliquid incognitum
ametur, et quod aliquid ametur plus quam cognoscatur. Sed aliqua
amantur plus quam cognoscantur, sicut Deus, qui in hac vita potest
per seipsum amari, non autem per seipsum cognosci. Ergo cognitio non
est causa amoris.
3. Praeterea, si cognitio esset causa amoris, non posset inveniri
amor ubi non est cognitio. Sed in omnibus rebus invenitur amor, ut
dicit Dionysius in IV cap. de Div. Nom., non autem in omnibus
invenitur cognitio. Ergo cognitio non est causa amoris.
Sed contra est quod Augustinus probat, in X de Trin., quod nullus
potest amare aliquid incognitum.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, bonum est causa amoris per
modum obiecti. Bonum autem non est obiectum appetitus, nisi prout est
apprehensum. Et ideo amor requirit aliquam apprehensionem boni quod
amatur. Et propter hoc philosophus dicit, IX Ethic., quod visio
corporalis est principium amoris sensitivi. Et similiter contemplatio
spiritualis pulchritudinis vel bonitatis, est principium amoris
spiritualis. Sic igitur cognitio est causa amoris, ea ratione qua et
bonum, quod non potest amari nisi cognitum.
Ad primum ergo dicendum quod ille qui quaerit scientiam, non omnino
ignorat eam, sed secundum aliquid eam praecognoscit, vel in
universali, vel in aliquo eius effectu, vel per hoc quod audit eam
laudari, ut Augustinus dicit, X de Trin. Sic autem eam cognoscere
non est eam habere; sed cognoscere eam perfecte.
Ad secundum dicendum quod aliquid requiritur ad perfectionem
cognitionis, quod non requiritur ad perfectionem amoris. Cognitio
enim ad rationem pertinet, cuius est distinguere inter ea quae secundum
rem sunt coniuncta, et componere quodammodo ea quae sunt diversa, unum
alteri comparando. Et ideo ad perfectionem cognitionis requiritur quod
homo cognoscat singillatim quidquid est in re, sicut partes et virtutes
et proprietates. Sed amor est in vi appetitiva, quae respicit rem
secundum quod in se est. Unde ad perfectionem amoris sufficit quod res
prout in se apprehenditur, ametur. Ob hoc ergo contingit quod aliquid
plus amatur quam cognoscatur, quia potest perfecte amari, etiam si non
perfecte cognoscatur. Sicut maxime patet in scientiis, quas aliqui
amant propter aliquam summariam cognitionem quam de eis habent, puta
quod sciunt rhetoricam esse scientiam per quam homo potest persuadere,
et hoc in rhetorica amant. Et similiter est dicendum circa amorem
Dei.
Ad tertium dicendum quod etiam amor naturalis, qui est in omnibus
rebus, causatur ex aliqua cognitione, non quidem in ipsis rebus
naturalibus existente, sed in eo qui naturam instituit, ut supra
dictum est.
|
|