|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod similitudo non sit causa
amoris. Idem enim non est causa contrariorum. Sed similitudo est
causa odii, dicitur enim Prov. XIII, quod inter superbos semper
sunt iurgia; et philosophus dicit, in VIII Ethic., quod figuli
corrixantur ad invicem. Ergo similitudo non est causa amoris.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in IV Confess., quod aliquis
amat in alio quod esse non vellet, sicut homo amat histrionem, qui non
vellet esse histrio. Hoc autem non contingeret, si similitudo esset
propria causa amoris, sic enim homo amaret in altero quod ipse
haberet, vel vellet habere. Ergo similitudo non est causa amoris.
3. Praeterea, quilibet homo amat id quo indiget, etiam si illud non
habeat, sicut infirmus amat sanitatem, et pauper amat divitias. Sed
inquantum indiget et caret eis, habet dissimilitudinem ad ipsa. Ergo
non solum similitudo, sed etiam dissimilitudo est causa amoris.
4. Praeterea, philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
beneficos in pecunias et salutem amamus, et similiter eos qui circa
mortuos servant amicitiam, omnes diligunt. Non autem omnes sunt
tales. Ergo similitudo non est causa amoris.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XIII, omne animal diligit
simile sibi.
Respondeo dicendum quod similitudo, proprie loquendo, est causa
amoris. Sed considerandum est quod similitudo inter aliqua potest
attendi dupliciter. Uno modo, ex hoc quod utrumque habet idem in
actu, sicut duo habentes albedinem, dicuntur similes. Alio modo, ex
hoc quod unum habet in potentia et in quadam inclinatione, illud quod
aliud habet in actu, sicut si dicamus quod corpus grave existens extra
suum locum, habet similitudinem cum corpore gravi in suo loco
existenti. Vel etiam secundum quod potentia habet similitudinem ad
actum ipsum, nam in ipsa potentia quodammodo est actus. Primus ergo
similitudinis modus causat amorem amicitiae, seu benevolentiae. Ex
hoc enim quod aliqui duo sunt similes, quasi habentes unam formam,
sunt quodammodo unum in forma illa, sicut duo homines sunt unum in
specie humanitatis, et duo albi in albedine. Et ideo affectus unius
tendit in alterum, sicut in unum sibi; et vult ei bonum sicut et
sibi. Sed secundus modus similitudinis causat amorem concupiscentiae,
vel amicitiam utilis seu delectabilis. Quia unicuique existenti in
potentia, inquantum huiusmodi, inest appetitus sui actus, et in eius
consecutione delectatur, si sit sentiens et cognoscens. Dictum est
autem supra quod in amore concupiscentiae amans proprie amat seipsum,
cum vult illud bonum quod concupiscit. Magis autem unusquisque seipsum
amat quam alium, quia sibi unus est in substantia, alteri vero in
similitudine alicuius formae. Et ideo si ex eo quod est sibi similis
in participatione formae, impediatur ipsemet a consecutione boni quod
amat; efficitur ei odiosus, non inquantum est similis, sed inquantum
est proprii boni impeditivus. Et propter hoc figuli corrixantur ad
invicem, quia se invicem impediunt in proprio lucro, et inter superbos
sunt iurgia, quia se invicem impediunt in propria excellentia, quam
concupiscunt.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod in hoc etiam quod aliquis in altero amat quod
in se non amat, invenitur ratio similitudinis secundum
proportionalitatem, nam sicut se habet alius ad hoc quod in eo amatur,
ita ipse se habet ad hoc quod in se amat. Puta si bonus cantor bonum
amet scriptorem, attenditur ibi similitudo proportionis, secundum quod
uterque habet quod convenit ei secundum suam artem.
Ad tertium dicendum quod ille qui amat hoc quo indiget, habet
similitudinem ad id quod amat sicut quod est potentia ad actum, ut
dictum est.
Ad quartum dicendum quod secundum eandem similitudinem potentiae ad
actum, ille qui non est liberalis, amat eum qui est liberalis,
inquantum expectat ab eo aliquid quod desiderat. Et eadem ratio est de
perseverante in amicitia ad eum qui non perseverat. Utrobique enim
videtur esse amicitia propter utilitatem. Vel dicendum quod, licet
non omnes homines habeant huiusmodi virtutes secundum habitum
completum, habent tamen ea secundum quaedam seminalia rationis,
secundum quae, qui non habet virtutem, diligit virtuosum, tanquam
suae naturali rationi conformem.
|
|