|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliqua alia passio
possit esse causa amoris. Dicit enim philosophus, in VIII
Ethic., quod aliqui amantur propter delectationem. Sed delectatio
est passio quaedam. Ergo aliqua alia passio est causa amoris.
2. Praeterea, desiderium quaedam passio est. Sed aliquos amamus
propter desiderium alicuius quod ab eis expectamus, sicut apparet in
omni amicitia quae est propter utilitatem. Ergo aliqua alia passio est
causa amoris.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in X de Trin., cuius rei
adipiscendae spem quisque non gerit, aut tepide amat, aut omnino non
amat, quamvis quam pulchra sit videat. Ergo spes etiam est causa
amoris.
Sed contra est quod omnes aliae affectiones animi ex amore causantur,
ut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei.
Respondeo dicendum quod nulla alia passio animae est quae non
praesupponat aliquem amorem. Cuius ratio est quia omnis alia passio
animae vel importat motum ad aliquid, vel quietem in aliquo. Omnis
autem motus in aliquid, vel quies in aliquo, ex aliqua connaturalitate
vel coaptatione procedit, quae pertinet ad rationem amoris. Unde
impossibile est quod aliqua alia passio animae sit causa universaliter
omnis amoris. Contingit tamen aliquam aliam passionem esse causam
amoris alicuius, sicut etiam unum bonum est causa alterius.
Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquis amat aliquid propter
delectationem, amor quidem ille causatur ex delectatione, sed
delectatio illa iterum causatur ex alio amore praecedente; nullus enim
delectatur nisi in re aliquo modo amata.
Ad secundum dicendum quod desiderium rei alicuius semper praesupponit
amorem illius rei. Sed desiderium alicuius rei potest esse causa ut
res alia ametur, sicut qui desiderat pecuniam, amat propter hoc eum a
quo pecuniam recipit.
Ad tertium dicendum quod spes causat vel auget amorem, et ratione
delectationis, quia delectationem causat, et etiam ratione desiderii,
quia spes desiderium fortificat, non enim ita intense desideramus quae
non speramus. Sed tamen et ipsa spes est alicuius boni amati.
|
|