|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod unio non sit effectus
amoris. Absentia enim unioni repugnat. Sed amor compatitur secum
absentiam, dicit enim apostolus, ad Galat. IV, bonum aemulamini
in bono semper (loquens de seipso, ut Glossa dicit), et non tantum
cum praesens sum apud vos. Ergo unio non est effectus amoris.
2. Praeterea, omnis unio aut est per essentiam, sicut forma unitur
materiae, et accidens subiecto, et pars toti vel alteri parti ad
constitutionem totius, aut est per similitudinem vel generis, vel
speciei, vel accidentis. Sed amor non causat unionem essentiae,
alioquin nunquam haberetur amor ad ea quae sunt per essentiam divisa.
Unionem autem quae est per similitudinem, amor non causat, sed magis
ab ea causatur. Ut dictum est. Ergo unio non est effectus amoris.
3. Praeterea, sensus in actu fit sensibile in actu, et intellectus
in actu fit intellectum in actu. Non autem amans in actu fit amatum in
actu. Ergo unio magis est effectus cognitionis quam amoris.
Sed contra est quod dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom.,
quod amor quilibet est virtus unitiva.
Respondeo dicendum quod duplex est unio amantis ad amatum. Una quidem
secundum rem, puta cum amatum praesentialiter adest amanti. Alia vero
secundum affectum. Quae quidem unio consideranda est ex apprehensione
praecedente, nam motus appetitivus sequitur apprehensionem. Cum autem
sit duplex amor, scilicet concupiscentiae et amicitiae, uterque
procedit ex quadam apprehensione unitatis amati ad amantem. Cum enim
aliquis amat aliquid quasi concupiscens illud, apprehendit illud quasi
pertinens ad suum bene esse. Similiter cum aliquis amat aliquem amore
amicitiae, vult ei bonum sicut et sibi vult bonum, unde apprehendit
eum ut alterum se, inquantum scilicet vult ei bonum sicut et sibi
ipsi. Et inde est quod amicus dicitur esse alter ipse, et Augustinus
dicit, in IV Confess., bene quidam dixit de amico suo, dimidium
animae suae. Primam ergo unionem amor facit effective, quia movet ad
desiderandum et quaerendum praesentiam amati, quasi sibi convenientis
et ad se pertinentis. Secundam autem unionem facit formaliter, quia
ipse amor est talis unio vel nexus. Unde Augustinus dicit, in
VIII de Trin., quod amor est quasi vita quaedam duo aliqua
copulans, vel copulare appetens, amantem scilicet et quod amatur.
Quod enim dicit copulans, refertur ad unionem affectus, sine qua non
est amor, quod vero dicit copulare intendens, pertinet ad unionem
realem.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de unione reali.
Quam quidem requirit delectatio sicut causam, desiderium vero est in
reali absentia amati, amor vero et in absentia et in praesentia.
Ad secundum dicendum quod unio tripliciter se habet ad amorem.
Quaedam enim unio est causa amoris. Et haec quidem est unio
substantialis, quantum ad amorem quo quis amat seipsum, quantum vero
ad amorem quo quis amat alia, est unio similitudinis, ut dictum est.
Quaedam vero unio est essentialiter ipse amor. Et haec est unio
secundum coaptationem affectus. Quae quidem assimilatur unioni
substantiali, inquantum amans se habet ad amatum, in amore quidem
amicitiae, ut ad seipsum; in amore autem concupiscentiae, ut ad
aliquid sui. Quaedam vero unio est effectus amoris. Et haec est unio
realis, quam amans quaerit de re amata. Et haec quidem unio est
secundum convenientiam amoris, ut enim philosophus refert, II
Politic., Aristophanes dixit quod amantes desiderarent ex ambobus
fieri unum, sed quia ex hoc accideret aut ambos aut alterum corrumpi,
quaerunt unionem quae convenit et decet; ut scilicet simul
conversentur, et simul colloquantur, et in aliis huiusmodi
coniungantur.
Ad tertium dicendum quod cognitio perficitur per hoc quod cognitum
unitur cognoscenti secundum suam similitudinem. Sed amor facit quod
ipsa res quae amatur, amanti aliquo modo uniatur, ut dictum est.
Unde amor est magis unitivus quam cognitio.
|
|