|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod amor non causet mutuam
inhaesionem, ut scilicet amans sit in amato, et e converso. Quod
enim est in altero, continetur in eo. Sed non potest idem esse
continens et contentum. Ergo per amorem non potest causari mutua
inhaesio, ut amatum sit in amante et e converso.
2. Praeterea, nihil potest penetrare in interiora alicuius integri,
nisi per aliquam divisionem. Sed dividere quae sunt secundum rem
coniuncta, non pertinet ad appetitum, in quo est amor, sed ad
rationem. Ergo mutua inhaesio non est effectus amoris.
3. Praeterea, si per amorem amans est in amato et e converso,
sequetur quod hoc modo amatum uniatur amanti, sicut amans amato. Sed
ipsa unio est amor, ut dictum est. Ergo sequitur quod semper amans
ametur ab amato, quod patet esse falsum. Non ergo mutua inhaesio est
effectus amoris.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. IV, qui manet in caritate,
in Deo manet, et Deus in eo. Caritas autem est amor Dei. Ergo,
eadem ratione, quilibet amor facit amatum esse in amante, et e
converso.
Respondeo dicendum quod iste effectus mutuae inhaesionis potest
intelligi et quantum ad vim apprehensivam, et quantum ad vim
appetitivam. Nam quantum ad vim apprehensivam amatum dicitur esse in
amante, inquantum amatum immoratur in apprehensione amantis; secundum
illud Philipp. I, eo quod habeam vos in corde. Amans vero dicitur
esse in amato secundum apprehensionem inquantum amans non est contentus
superficiali apprehensione amati, sed nititur singula quae ad amatum
pertinent intrinsecus disquirere, et sic ad interiora eius ingreditur.
Sicut de spiritu sancto, qui est amor Dei, dicitur, I ad Cor.
II, quod scrutatur etiam profunda Dei. Sed quantum ad vim
appetitivam, amatum dicitur esse in amante, prout est per quandam
complacentiam in eius affectu, ut vel delectetur in eo, aut in bonis
eius, apud praesentiam; vel in absentia, per desiderium tendat in
ipsum amatum per amorem concupiscentiae; vel in bona quae vult amato,
per amorem amicitiae; non quidem ex aliqua extrinseca causa, sicut cum
aliquis desiderat aliquid propter alterum, vel cum aliquis vult bonum
alteri propter aliquid aliud; sed propter complacentiam amati interius
radicatam. Unde et amor dicitur intimus; et dicuntur viscera
caritatis. E converso autem amans est in amato aliter quidem per
amorem concupiscentiae, aliter per amorem amicitiae. Amor namque
concupiscentiae non requiescit in quacumque extrinseca aut superficiali
adeptione vel fruitione amati, sed quaerit amatum perfecte habere,
quasi ad intima illius perveniens. In amore vero amicitiae, amans est
in amato, inquantum reputat bona vel mala amici sicut sua, et
voluntatem amici sicut suam, ut quasi ipse in suo amico videatur bona
vel mala pati, et affici. Et propter hoc, proprium est amicorum
eadem velle, et in eodem tristari et gaudere secundum philosophum, in
IX Ethic. et in II Rhetoric. Ut sic, inquantum quae sunt amici
aestimat sua, amans videatur esse in amato, quasi idem factus amato.
Inquantum autem e converso vult et agit propter amicum sicut propter
seipsum, quasi reputans amicum idem sibi, sic amatum est in amante.
Potest autem et tertio modo mutua inhaesio intelligi in amore
amicitiae, secundum viam redamationis, inquantum mutuo se amant
amici, et sibi invicem bona volunt et operantur.
Ad primum ergo dicendum quod amatum continetur in amante, inquantum
est impressum in affectu eius per quandam complacentiam. E converso
vero amans continetur in amato, inquantum amans sequitur aliquo modo
illud quod est intimum amati. Nihil enim prohibet diverso modo esse
aliquid continens et contentum, sicut genus continetur in specie et e
converso.
Ad secundum dicendum quod rationis apprehensio praecedit affectum
amoris. Et ideo, sicut ratio disquirit, ita affectus amoris
subintrat in amatum, ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum quod illa ratio procedit de tertio modo mutuae
inhaesionis, qui non invenitur in quolibet amore.
|
|