|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod zelus non sit effectus
amoris. Zelus enim est contentionis principium, unde dicitur I ad
Cor. III, cum sit inter vos zelus et contentio, et cetera. Sed
contentio repugnat amori. Ergo zelus non est effectus amoris.
2. Praeterea obiectum amoris est bonum, quod est communicativum
sui. Sed zelus repugnat communicationi, ad zelum enim pertinere
videtur quod aliquis non patiatur consortium in amato; sicut viri
dicuntur zelare uxores, quas nolunt habere communes cum ceteris. Ergo
zelus non est effectus amoris.
3. Praeterea, zelus non est sine odio, sicut nec sine amore,
dicitur enim in Psalmo LXXII, zelavi super iniquos. Non ergo
debet dici magis effectus amoris quam odii.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod Deus appellatur Zelotes propter multum amorem quem habet ad
existentia.
Respondeo dicendum quod zelus, quocumque modo sumatur, ex intensione
amoris provenit. Manifestum est enim quod quanto aliqua virtus
intensius tendit in aliquid, fortius etiam repellit omne contrarium vel
repugnans. Cum igitur amor sit quidam motus in amatum, ut Augustinus
dicit in libro octoginta trium quaest., intensus amor quaerit
excludere omne quod sibi repugnat. Aliter tamen hoc contingit in amore
concupiscentiae, et aliter in amore amicitiae. Nam in amore
concupiscentiae, qui intense aliquid concupiscit, movetur contra omne
illud quod repugnat consecutioni vel fruitioni quietae eius quod
amatur. Et hoc modo viri dicuntur zelare uxores, ne per consortium
aliorum impediatur singularitas quam in uxore quaerunt. Similiter
etiam qui quaerunt excellentiam, moventur contra eos qui excellere
videntur, quasi impedientes excellentiam eorum. Et iste est zelus
invidiae, de quo dicitur in Psalmo XXXVI, noli aemulari in
malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem. Amor autem
amicitiae quaerit bonum amici, unde quando est intensus, facit hominem
moveri contra omne illud quod repugnat bono amici. Et secundum hoc,
aliquis dicitur zelare pro amico, quando, si qua dicuntur vel fiunt
contra bonum amici, homo repellere studet. Et per hunc etiam modum
aliquis dicitur zelare pro Deo, quando ea quae sunt contra honorem vel
voluntatem Dei, repellere secundum posse conatur; secundum illud
III Reg. XIX, zelo zelatus sum pro domino exercituum. Et
Ioan. II, super illud, zelus domus tuae comedit me, dicit Glossa
quod bono zelo comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere
satagit; si nequit, tolerat et gemit.
Ad primum ergo dicendum quod apostolus ibi loquitur de zelo invidiae;
qui quidem est causa contentionis, non contra rem amatam, sed pro re
amata contra impedimenta ipsius.
Ad secundum dicendum quod bonum amatur inquantum est communicabile
amanti. Unde omne illud quod perfectionem huius communicationis
impedit, efficitur odiosum. Et sic ex amore boni zelus causatur. Ex
defectu autem bonitatis contingit quod quaedam parva bona non possunt
integre simul possideri a multis. Et ex amore talium causatur zelus
invidiae. Non autem proprie ex his quae integre possunt a multis
possideri, nullus enim invidet alteri de cognitione veritatis, quae a
multis integre cognosci potest; sed forte de excellentia circa
cognitionem huius.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum quod aliquis odio habet ea quae
repugnant amato, ex amore procedit. Unde zelus proprie ponitur
effectus amoris magis quam odii.
|
|